Latinitas nondum censa

Lingua Samica Meridiana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Samica Meridiana
åarjelsaemien giele
Taxinomia:

Uralica
 Finno-Permica
  Finno-Volgaica
   Finno-Lappica
    Samica
     Occidentalis

      Lingua Samica Meridiana
Locutores: circiter 500
Sigla: 1 , 2 sma, 3 sma
Status publicus
Officialis
Privata Partes Norvegiae et Suetiae
Litterae: Litteratura Samica Meridiana
Scriptura: Latina
Procuratio:
Tabula linguarum Samicarum
Tabula linguarum Samicarum, cuius Lingua Samica Meridiana est numerus 1

Lingua Samica Meridiana est lingua Samica qua hodie circiter 500 homines in septentrionalibus mediisque Norvegiae et Sueciae partibus habitantibus loquuntur. Municipia Snåsa (Snåase) et Hattfjelldal (Aarborte) Norvegiae sunt robora huius linguae.

Litterae[recensere | fontem recensere]

Lingua Samica Meridiana utitur Abecedario Latino (cum litteris propriis). Litterae sunt: A/a, B/b, D/d, E/e, F/f, G/g, H/h, I/i, (Ï/ï), J/j, K/k, L/l, M/m, N/n, O/o, P/p, R/r, S/s, T/t, U/u, V/v, Y/y, Æ/æ (Ä/ä), Ø/ø (Ö/ö), Å/å. Litteris C/c, Q/q, W/w, X/x et Z/z utitur in verbis ex linguis ceteris transductis.

Grammatica[recensere | fontem recensere]

Lingua Samica Meridiana habet octo casus grammaticos:

Casus Singularis finis Pluralis finis
Nominativus - -h
Genetivus -n -i / -j
Accusativus -m -jte / -ite / -idie
Inessivus -sne / -snie -ine / -jne / -inie
Elativus -ste / -stie -jste / -jstie
Illativus -n / -se / -sse -jte / -ite / -idie
Comitativus -ine / -jne / -inie -igujmie / -jgujmie
Essivus -ine / -jne / -inie (nulla)