Jerk

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Galli dzercati ferculum.

Jerk est vernacula ars conquendi Iamaicana quo carnes sicco condimentis fricantur aut umide in muria condiuntur cum aromatica mixtura jerk ipsum nuncupata. Tale condimentum, e vocabulo Anglico jerky appellatum, usitate suillae et gallo adhibetur. Praescripta hodierna etiam jerk mixturas piscibus, squillis, conchyliis, bubulae, salsiciis, et tofui applicatur. Jerk praecipue duabus rebus nititur, quae sunt piper Iamaicum (Anglice allspice sive pimento) et Capsicum chinense (Anglice Scotch bonnet pepper), quod inter pungentissima pipera secundum gradum Scovillianum est. Inter alia elementa syzygia, Cinnamomum verum, ascolonia?, myristica, thymus, Allium sativum, sal, et Piper nigrum sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Jerk spectant.


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!