Ioannes Paulus Oster

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Inscriptio in Ioannis Pauli Oster memoriam
Ibi Oseter supplicio affectus est

Ioannes Paulus Oster (natus Dresdae die 9 Augusti 1887 – die 9 Aprilis 1945 in Castro ad captivos concludendos posito [1] Flossenburgiani) fuit vir militaris et generalis Germanicus. Inter dictaturam Nazistam in secreto contra tyrannidem pugnavit. Oster inter coniurationis 20 Iulii 1944 cospiratores fuit, ergo insequenti die comprehensus est et die 9 Aprilis 1945 ante iugulatus est paulo, quam clade sua populus Germanicus ex Hitlerianorum dicione liberatus est.

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • Parssinen, Terry: The Oster Conspiracy of 1938: The Unknown Story of the Military Plot to Kill Hitler and Avert World War II. New York: HarperCollins, 2003, ISBN 0-06-095525-2.
  • Thun-Hohenstein, Romedio Galeazzo Reichsgraf von: Der Verschwörer: General Oster und die Militäropposition. Berlin: Siedler, 1994, ISBN 3-442-12862-5.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Blasius Amata, Lexicon Recentioris Latinitatis: Italice: campo di concentramento = campus captivis custodiendis


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!