Ioannes Didacus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Juan Diego

Ioannes Didacus (Hispanice: Juan Diego Cuauhtlatoatzin; 1474-1548) piis parentibus, qui ab Aztecis originem duxerant, prope locum hodiernae urbis Mexicopolis ortus est. Anno 1531 a Beata Dei Genetrice legationem sibi suscepit ad episcopum Iohannem de Zumárraga, ut in colle Tepeiaco sacellum curaret exstruendum in Virginis honorem. Cum episcopus penitus recusaret, ipsa Virgo indicium, quod rei fidem faceret, pollicita est. Tunc Ioannes Didacus in ipso colle rosas alieno tempore delibatas pallio circumdedit episcopo tradendas. Evoluto pallio coram eo species Mariae mirabiliter confecta est. Miraculo persuasus, episcopus eodem loco, ubi constituerat Virgo, sacellum aedificari iussit. Ita pietas erga Beatissimam Dei Genetricem Mariam propagata est, ut non solum apud indigenas, sed etiam per totam Americam Latinam, sub Guadalupiae titulo, coleretur.

Ioannes Didacus beatificatus est anno 1990 a papa Ioanne Paulo II et ab eodem pontifice canonizatus anno 2002.


Sancti Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes!