Jump to content

Ioannes Iacobus Russavius

E Vicipaedia
(Redirectum de Ioannes-Iacobus Rousseau)
Ioannes Iacobus Russavius, pictura a Mauritio Quintino de La Tour anno fere 1753 facta
Chirographum Russavii
Titulus voluminis primi mythistoriae philosophicae Émile, ou De l'éducation, Hagae anno 1762 divulgatae
Russavius mortuus: proplasma faciei ab Ioanne Antonio Houdon factum (Museum Jacquemart-André in Abbatia Caroli loci)
Sepulcrum Russavii in Pantheo Lutetiae die 11 Octobris 1794 collocatum

Ioannes Iacobus Russavius, vulgo Jean-Jacques Rousseau (natus Genavae die 28 Iunii 1712, mortuus Ermenonville die 2 Iulii 1778), fuit philosophus, scriptor, musicus Genavensis. Sectator eius fuit e.g. scriptor Iacobus Henricus Bernardinus de Saint-Pierre.

Humili familia Calvinistica originis Francicae natus, pueritiam difficilem vagamque habuit in qua se ad fidem Catholicam Romanam adduxit (postea in Calvinismum reversus, tandem ad deismum devenit). Augustae Taurinorum vixit et litteris studuit, deinde diversas professiones secutus est; fuit scriba libellorum musicorum et ludi magister. Nonnullos annos tranquillos apud feminam nobilem Franciscam Ludovicam de Warens habitavit; deinde per Franciam et Helvetiam vagatus Lutetiam migravit, ubi scriptores Encyclopédie cognovit et adiuvit. Eodem tempore amores cum Maria Theresa Levasseur coepit, ex qua quinque filios habuit. Primus tractatus philosophicus magni momenti, Discours sur les sciences et les arts (Disputatio de scientiis artibusque), praemium Academiae Divionensis anno 1750 vicit et initium prosperitatis eius nuntiavit.

In primo Discours iam exstiterunt praecipuae philosophiae Russavianae proprietates: severum iudicium humani cultus, causae omnium malorum et infelicitatis vitae humanae, et laudatio naturae, quae omnes qualitates bonas possideat. Haec argumenta deinde in Discours sur l'origine et les fondements de l'inégalité parmi les hommes (Disputatione de origine et fundamentis inaequalitatis inter homines) anni 1754 elaborata sunt; ex hac secunda disputatione emerserunt notiones Russavii de homine et statu naturae, de origine linguae, proprietatis, societatis, et civitatis. Alius liber Du contrat social ou Principes du droit politique (De contractu sociali, sive de principiis iuris politici) propositiones Russavii continuit propositiones Russavii pro societate restituenda in fundamento pacti aequi, constituti a populo, corpore sui iuris, solo possessore potestatis legiferae, sibi ipso subiecto. Haec et alia scripta (praesertim Émile ou De l'éducation) a potestatibus damnata Russavium a mundo culturali eius temporis seiunxerunt. Necessitudines cum aliis philosophis Illuministis et cum institutis rei publicae Genavensis propter varias offensas, suspiciones, ac lites denique dilapsae sunt, et Russavius in solitudine mortuus est.

Russavius, quodammodo illuminista habitus, praevalentes autem opiniones sui temporis obsistens, magnam auctoritatem habuit in motu pro iuribus aequis qui deinde fundamentum fuit rerum novarum Francicarum anni 1789; etiam pluribus notionibus Romanticismum praecucurrit; denique politicam, sociologicam, ethicam, psychologiam, ac paedagogiam sequentem valde afficit. Praesertim notiones eius de ethica ab Immanuele Kantio sumptae sunt.

In fontibus Latinis saepius Russavius vel Rusavius,[1] rarius Russeus,[2] appellatur. Verbum adiectivum "Rousseauianus" etiam reperitur.[3]

Nexus interni

  1. * 1787 Ioannes Conradus Beckhaus Disquisitio Inauguralis Medica Novum Sistens Argumentum Contra Celebrem Rusavii Doctrinam de Hominis Animalitate Cultura Ingenii Praestatiore
    • 1803 Creuzeri Memoria Diterici Tiedemanni: "Rusavii placita". liber apud books.google.com
    • 1831 editore Ioanne Davisio Ciceronis de Legibus Libri Tres, "Hadriani Turnebi Commentarius in Ciceronis Libros Tres de Legibus", p. 582: "gemina ex Russavio adposuit".
    • 1834 Friderici Iacobs Epistola ad Fridericum Kriesium (in Vermischte Schriften von Friedrich Jacobs, 1884), pp. 194—5: "seminibus ejus a Russavio potissimum sparsis ... Et Russavius quidem"
    • 1827 editore Bouillet Omnia Opera Quae Vulgo Exstant Sub Nomine L. A. Senecae pars prima, volumen secundum, "De Morte Claudii Ludus", p.p. 254—5, n. 2: "Præter alias notas interpretationes memoro Russavii".
  2. "J. J. Russeus":
    • 1894 Iohannis Izoulet De J.J. Russeo (J.J. Rousseau): Utrum Misopolis fuerit an philopolis, ex Genavensi codice, cum ceteris Russei operibus collato quaeritur. [1][nexus deficit]
  3. 1775 Friderici Collin Dissertatio de iuventute in religione Christiana contra opinionem Rousseauianam instituenda.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Encyclopaedica
  • Dent, Nicholas J. H. 1992. A Rousseau Dictionary. Oxoniae: Blackwell.
  • Trousson, Raymond, et Frédéric S. Eigeldinger, edd. 2006. Dictionnaire de Jean-Jacques Rousseau. Lutetiae: Champion.
De vita et philosophia
  • Christopher Bertram, Rousseau and The Social Contract. Londinii: Routledge, 2003.
  • Nanine Charbonnel, Philosophie de Rousseau. Lons-le-Saunier: Aréopage, 2006. 3 voll. ISBN 978-2-908340-58-7.
  • Guillaume Chenevière, Rousseau, une histoire genevoise. Genavae: Labor et Fides, 2012.
  • Laurence Cooper, Rousseau, Nature and the Problem of the Good Life. College Park: Pennsylvania State University Press, 1999.
  • Monique Cottret, Bernard Cottret, Jean-Jacques Rousseau en son temps. Lutetiae: Perrin, 2005. ISBN 978-2-262-02128-3.
  • Maurice Cranston, Jean-Jacques: The Early Life and Work. Novi Eboraci: Norton, 1982.
  • Maurice Cranston, The Noble Savage. Chicago: University of Chicago Press, 1991.
  • Maurice Cranston; Sanford Lakoff, ed., The Solitary Self: Jean-Jacques Rousseau in exile and adversity. Chicago: University of Chicago Press, 1997. ISBN 0-226-11865-7.
  • Leo Damrosch, Jean-Jacques Rousseau: Restless Genius. Novi Eboraci: Houghton Mifflin, 2005.
  • Gaëtan Demulier, Apprendre à philosopher avec Rousseau. Lutetiae: Ellipses, 2009.
  • Nicholas J. H. Dent, Rousseau : An Introduction to his Psychological, Social, and Political Theory. Oxoniae: Blackwell, 1988.
  • Bernard Gagnebin, Album Rousseau. Lutetiae: Gallimard, 1976.
  • Claire Salomon-Bayet, Jean-Jacques Rousseau ou l'impossible unité. Lutetiae: Seghers, 1968.
  • Jean Starobinski, Jean-Jacques Rousseau: la transparence et l'obstacle. Lutetiae: Gallimard, 1976. ISBN 978-2-07-029473-2.
  • Raymond Trousson, Jean-Jacques Rousseau. 2 voll. Lutetiae: Tallandier, 1998. ISBN 2-84734-098-X.
  • "Rousseau and Grimod de la Reynière" in Barbara Ketcham Wheaton, Savouring the Past (Londinii: Chatto & Windus, 1983) pp. 224-228

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Iacobum Russavium spectant.