Ioannes Blasius de Aviz
Ioannes Blasius de Aviz Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae | |
praefectus Congregationis pro institutis vitae consecratae et societatibus vitae apostolicae | |
titulus S. Helenae extra Portam Praenestinam | |
Natus | 24 Aprilis 1947 |
presbyter ordinatus | 26 Novembris 1972 |
episcopus nominatus | 6 Aprilis 1994 |
episcopus consacratus | 31 Maii 1994 |
Cardinalis promulgatus | 18 Februarii 2012 |
a papa | Benedicto XVI |
Ioannes Blasius de Aviz (Lusitanice João Braz de Aviz) est praefectus Congregationis pro institutis vitae consecratae et societatibus vitae apostolicae.
Oppido Mafra, in provincia Sancta Catharina Brasiliae, catholicis parentibus natus est, die 24 Aprilis, anno 1947; die 7 Decembris, anno 1972, in oppido Apucarana, sacerdotio insignitus est.
De cursu episcopali, quod attinet, facta a Romano Pontifice Iohanne Paulo II eius episcopali nominatione die 7 mensis Aprilis anno 1994, titulo Flenucletensis episcopi atque auxiliaris in Archidiocesi Victoriensi Spiritus Sancti statim ornatus est. Eodem anno, Pridie Calendas Iunias episcopus consecratus est. Postea, anno 1998, episcopus Punctacrassensis; deinde, anno 2003, archiepiscopus Maringaensis creatus est. Postremo, anno 2004, die 28 mensis Ianuarii, archiepiscopus Brasiliopolitanus electus, die 27 mensis Martii venit in officii possessionem. Anno 2010, praefuit Congressui Eucharistico Nationali in Brasilia.
Die 4 mensis Ianuarii, anno 2011, iussu Benedicti XVI, Congregationi pro Institutis Vitae Consecratae et Societatibus Vitae Apostolicae, Romae, praefectus est.
Die 18 Februarii 2012 papa Benedictus XVI eum cardinalem fecit. De Aviz conclavi mense Martio 2013 adfuit, quod Georgium Marium Bergoglio papam creavit.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "How the Church elects a new pope" in The Tablet (21 Feb. 2013)
- John L. Allen, Jr, "Papabile of the Day: The Men Who Could Be Pope[nexus deficit]" in National Catholic Reporter (Feb.-Mar. 2013)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Aviz Card. João Braz de" apud Sala stampa della Santa Sede (situs Curiae Romanae diurnariis destinatus) (Italiane)
- "João Cardinal Bráz de Aviz" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
- "Aviz, João Braz de" e The Cardinals of the Holy Roman Church (situs a Salvatore Miranda elaboratus apud Bibliothecas FIU) (Anglice)