Insurrectio Ibera Texaliae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Insurrectio Ibera Texaliae (5 Aprilis, 194520 Maii, 1945) fuit insurrectio Insulae Texaliae ab Iberibus Sovieticis. Haec insurrectio fuit contra Germanos, qui hanc insulam Batavam in Bello Mundano Altero ceperant. Hoc eventum nonnumquam vocatur ultimus campus Europae.

Texalia fuit locus cardinalis in Muro Atlantico Germaniae, linea defensionum per oram Atlanticam. Fortis et bene defensus erat. Iberes erat milites e Respublica Sovietica Iberiae qui capti sunt in Fronte Orientali, et nunc pro Germanis pugnabant; ita non debebant in campis captivis stare. Eis adiuvandum milites Germanos erat.

Diebus 56 Aprilis nocte, exspectaverunt Socias mox appellere. Ei insulam ceperunt, 400 milites Germanicos caedentes. Nonnullae partes insulae sub dominione Germanica adhuc fuerunt, et milites Iberes capere eas nequiverunt. Plures Germani potuerunt in insulam venire ut hos Iberes vincere adiuvent. Post aliquot hebdomades dimicationis, Germani iterum insulam ceperunt.

Texaliae hoc Bellum Russicum vocatur. Circa 800 Germanos, 500 Iberes, 120 Texalos caesi sunt. Multi fundi deusti sunt. Quidem post Germani dediderunt in Nederlandia et Dania, 5 Maii 1945, et post deditionem completam Germanicam 8 Maii, dimicatio continuavit. Milites Canadienses dimicationem sistiterunt 20 Maii.

Iberibus non bene ivit, qui a Sociis ad Unionem Sovieticam redire coacti sunt. Iosephus Stalin dixit eos proditores esse quia capti sunt a Germanis nec pugnaverunt usque ad mortem. Plerumque duorum milionum Sovieticorum captivorum, qui a Sociis rediti sunt ad Unionem Sovieticum post bellum, caesi sunt in reditu.

Museum in aëroportu insulae hanc historiam enarrat.