Imagismus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ezra Pound. Kensington Londinii die 22 Octobris 1913. Photographema ab Alvin Langdon Coburn factum.

Imagismus fuit poeticus saeculi vicensimi ineuntis motus Anglo-Americanus qui subtilibus imaginibus ante oculos propositis et linguae clarae acutaeque studebat. Habetur motus maximi momenti in poesi Anglica post industriam Praeraphaelitum.[1] Modernismum saeculo vicensimo ineunte vicissim incitavit,[2] et nunc putatur primus motus litterarius modernisticus lingua Anglica ordinatus.[3] Imagismus aliquando consideratur "successio creantium punctorum temporis, potius quam ullum continuum aut sustentum evolutionis tempus."[4] Rene Taupin dixit "Imagismus accuratius habetur non doctrina, non adeo schola poetica, sed societas paucorum poetarum qui quodam tempore inter se paucis principiis magni momenti concinebant."[5][6]

Imagistae mollitiam animi et circumlocutionem reiecerunt quae in multo poesi Romatica et litteris Victorianis usitate inveniebantur, contra eorum aequales poetas Georgianos, qui plerumque intra illam traditionem componendo contenti erant. Cum Imagismus oriretur, Henricus Wadsworth Longfellow et Alfredus Tennyson vera poesis specimina habebantur, lectoresque vulgares ingenium eorum scriptorum, aliquando moralizandum, magnopere aestimabant. Ex contrario, Imagismus regressum postulavit ad quod mores classicos videbatur, sicut simplicitas praebendi et parsimonia linguae, cum voluntate formarum versuum non usitatarum exploratarum.

Editiones Imagistae quae inter 1914 et 1917 apparuerunt opera multorum ex imminentibus personis modernisticis vehementius dicebant, in poesi et aliis campis cogitationis. Imagistae, quorum plures ex Magna Britannia, Hibernia, et Civitatibus Foederatis migraverant, praecipue Londinii habitabant. Aliquantulum inusitate eo tempore, nonnullae maiores scriptores Imagistici erant mulieres.

Usitata Imagismi proprietas est conatus secernere singulam imaginem ad patefaciendam eius naturam veram. Haec proprietas cum evolutionibus aequalibus in arte avant-garde congruebat, praecipue in Cubismo. Quamquam Imagismus res secernet per usum rei quam Ezra Pound singula lucida[7] appellavit, ratio ideogrammatica Poundiana, quae res solidas ad exprimendam abstractionem una ponit, modi Cubismi similis est, qui multiplices prospectus in singulam imaginem commiscere solet.[8]

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Glenn Hughes, Imagism and the Imagist (Novi Eboraci: Stanford University Press, 1931), praefatio.
  2. Pratt 2001.
  3. T. S. Eliot: "The point de repère, usually and conveniently taken as the starting-point of modern poetry, is the group denominated 'imagists' in London about 1910." Acroasis, Universitas Vasingtoniae, Sancti Ludovici 6 Iunii 1953./
  4. Anglice: "a succession of creative moments, rather than any continuous or sustained period of development" (Pratt 2001).
  5. Anglice: "It is more accurate to consider Imagism not as a doctrine, nor even as a poetic school, but as the association of a few poets who were for a certain time in agreement on a small number of important principles."
  6. Rene Taupin, L'Influence du symbolism francais sur la poesie Americaine (de 1910 a 1920), conversus a Gulielmo Pratt et Anne Rich (Novi Eboraci: AMS, 1985).
  7. Anglice: "luminous details."
  8. Michael Davidson, Ghostlier Demarcations: Modern Poetry and the Material Word (University of California Press, 1997, ISBN 0-520-20739-4), 11-13.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Aldington, Richard. 1941. Life For Life's Sake. The Viking Press
  • Blau Duplessis, Rachel. 1986. H.D. The Career of that Struggle. The Harvester Press. ISBN 0-7108-0548-9.
  • Brooker, Jewel Spears. 1996. Mastery and Escape: T. S. Eliot and the Dialectic of Modernism. University of Massachusetts Press. ISBN 1-55849-040-X.
  • Guest, Barbara. 1985. Herself Defined: The Poet H.D. and Her World. Collins. ISBN 0-385-13129-1.
  • Jones, Peter, ed. 1972. Imagist Poetry. Harmondsworth: Penguin. ISBN 0140421475.
  • Kenner, Hugh. 1975. The Pound Era. Londinii: Faber and Faber. ISBN 0-571-10668-4.
  • Kolocotroni, Vassilik, Jane Goldman, et Olga Taxidou. 1998. Modernism: An Anthology of Sources and Documents. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 0-226-45074-0.
  • McGuinness, Patrick, ed. 1998. T. E. Hulme: Selected Writings. Fyfield Books, Carcanet Press. ISBN 1-85754-362-9.
  • Pound, Ezra. 1934. ABC of Reading. New Directions Publishing. ISBN 0-8112-0151-1.
  • Pratt, William. (1963), 2001. The Imagist Poem, Modern Poetry in Miniature. Story Line Press. ISBN 1-58654-009-2.
  • Sullivan, J. P., ed. 1970. Ezra Pound. Critical anthologies series. Penguin. ISBN 0-14-080033-6.
  • Symons, Julian. 1987. Makers of the New: The Revolution in Literature, 1912–1939. Andre Deutsch. ISBN 0-233-98007-5.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!