Illyricum sacrum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Titulus primi voluminis

Illyricum sacrum est opus in octo volumina productum de historia ecclesiastica regionis Balcanicae, civitates hodiernas Croatiam, Serbiam, Kosoviam, Macedoniam, Albaniam et Bulgariam comprehendentis. Tomus primus anno 1751, octavus anno 1819 Venetiis editi sunt: auctores fuerunt Daniel Farlatus et Iacobus Coletus.

Editio[recensere | fontem recensere]

  • Tom. 1 - Ecclesia Salonitana, ab eius exordio usque ad saeculum quartum aerae Christianae. (1751) (Textus apud Google Books)
  • Tom. 2 - Ecclesia Salonitana, a quarto saeculo aerae Christianae usque ad excidium Salonae. (1753) (Textus apud Google Books)
  • Tom. 3 - Ecclesia Spalatensis olim Salonitana. (1765) (Textus apud Google Books)
  • Tom. 4 - Ecclesiae suffraganeae metropolis Spalatensis. (1769) (Textus apud Google Books)
  • Tom. 5 - Ecclesia Iadertina cum suffraganeis, et ecclesia Zagrabiensis. (1775) (Textus apud Google Books)
  • Tom. 6 - Ecclesia Ragusina cum suffraganeis, et ecclesia Rhiziniensis et Catharensis. (1800) (Textus apud Google Books)
  • Tom. 7 - Ecclesia Diocletana, Antibarensis, Dyrrhachiensis, et Sirmiensis cum earum suffraganeis. (1817) (Textus apud Google Books)
  • Tom. 8 - Ecclesiae Scopiensis, Sardicensis, Marcianopolitana, Achridensis et Ternobensis cum earum suffraganeis. (1819) (Textus apud Google Books)