Icarus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina personam mythologicam explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Icarus" appellatur, vide Icarus (discretiva).
Daedalus et Icarus iuxta Meyers Konversationslexikon anno 1888 impressum.
Icaria, insula prope Samum sita.

Icarus (Graece: Ἴκαρος, Etrusce: Vicare) secundum mythologiam Graecam fuit filius Daedali et Naucratis. Natus Athenis cum patre in Creta retentus erat. Pater alis constructis, ut effugerent, filium monuit, ne prope solem volaret. Cum tamen Icarus altius in caelo volaverit, cera pennas coniungens liquefacta est, ipse in pelagus cecidit. Quod mare etiam nunc "Pelagus Icarium" appellatur, in quo insula quaedam sita est, quae nomen Icariae ab eo traxit.

Icari fabula inter clarissimas Metamorphoseon ab Ovidio scriptarum numeratur.

Tabulae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Icarum spectant.