Hermetismus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Imago deprompta e splendido libro hermetico Michaelis Maieri cui titulus "Atalanta Fugiens".

Hermetismus est doctrina secreta quae putatur natam esse in Aegypto saeculo tertio A.C.N. et cuius doctrina tradita esse dicitur ab Hermete Trismegisto et a Tabula Smaragdina.

Haec doctrina clam, praeter christianismum, perrexit trans antiquitatem, tempora mediaevalia et moderna doceri et exerceri.

Saeculo sedecimo multi principes inter quos Imperator Romanorum Rudolphus II ad hanc doctrinam inclinabant et ei favebant.

Multi libri hermetici magni pretii, quos solum magnates emendi facultatem habebant, tunc temporis edebantur.