Tabula smaragdina

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula smaragdina Hermetis, ubi videntur verba "Visita Interiora Terrae Rectificando Invenies Occultum Lapidem." Litterae primae horum verborum sunt "vitriol," quod significat acidum sulphuricum.
Tabula Smaragdina incisa in rupe ut videtur in libro hermetsitae Henrici Khunrath, cui titulus Amphitheatrum Sapientiae Eternae, 1610.

Tabula smaragdina, fons prima et quasi biblia hermetismi erat. Dicitur, ut auctor esset Hermes Trismegistos, sed possit esse et mediaevum et antiquum. Textum originale verisimile graeca lingua scriptum, postea latina lingua translatum et sic propagatum erat. Consistit ex quindecim sententiis difficilibus comprehensu et dicuntur eas omnem scientiam mundi continere, sed conlatione opus est.

Fundatio Hermetismi sunt et magnam partem habent in Esotericam.

Textum originale[recensere | fontem recensere]

  1. VERUM SINE MENDACIO, CERTUM ET VERISSIMUM:
  2. QUOD EST INFERIUS, EST SICUT QUOD EST SUPERIUS, ET QUOD EST SUPERIUS, EST SICUT QUOD EST INFERIUS, AD PERPETRANDA MIRACULA REI UNIUS.
  3. ET SICUT OMNES RES FUERUNT AB UNO, MEDIATIONE UNIUS, SIC OMNES RES NATAE FUERUNT AB HAC UNA RE, ADAPTATIONE.
  4. PATER EIUS EST SOL, MATER EIUS LUNA.
  5. PORTAVIT ILLUD VENTUS IN VENTRE SUO.
  6. NUTRIX EIUS TERRA EST, PATER OMNIS TELESMI TOTIUS MUNDI EST HIC.
  7. VIS EIUS INTEGRA EST, SI VERSA FUERIT IN TERRAM.
  8. SEPARABIS TERRAM AB IGNE, SUBTILE A SPISSO, SUAVITER, CUM MAGNO INGENIO.
  9. ASCENDIT A TERRA IN CAELUM, ITERUMQUE DESCENDIT IN TERRAM ET RECIPIT VIM SUPERIORUM ET INFERIORUM.
  10. SIC HABEBIS GLORIAM TOTIUS MUNDI.
  11. IDEO FUGIET A TE OMNIS OBSCURITAS.
  12. HAEC EST TOTIUS FORTITUDINIS FORTITUDO FORTIS; QUIA VINCET OMNEM REM SUBTILEM, OMNEMQUE SOLIDAM PENETRABIT.
  13. SIC MUNDUS CREATUS EST.
  14. HINC ERUNT ADAPTATIONES MIRABILES, QUARUM MODUS EST HIC, ITAQUE VOCATUS SUM HERMES TRISMEGISTUS, HABENS TRES PARTES PHILOSOPHIAE TOTIUS MUNDI.
  15. COMPLETUM EST QUOD DIXI DE OPERATIONE SOLIS.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Tabula smaragdina apud Vicifontem.