Voldemort
Voldemort (-is, m.), sive Dominus Voldemort,[1] Dux Niger[2] aut Obscurus,[3] est adversarius Harrii Potteri in septem mythistoriis phantasticis? de vita Potteriana, ab Ioanna Rowling scriptice scriptis. Magi magaeque, ipsum nomen Voldemort vehementer timentes, Quidam nominant.
Nomen verum ei est Tom Mosvux Riddle (Anglice: Tom Marvolo Riddle). Nomen eius mutatum est, quia Tom Marvolo Riddle anagramma est verborum Anglicorum I am Lord Voldemort, quod 'Dominus Voldemort sum' significat.
A patre "Tom" et ab avo "Mosvux" appellatus est.
Magus est ater et potens, qui parentes Harrii necavit, et Harrium quoque necare conatur, sed non contigit.? In Librīs, semper conatur Harrium neccare ut dominus mundum superaret et potesissime esset.
Parentes Voldemortis sunt Merope Gaunt et Tom Riddle senior. Voldemort patrem et parentes patris sui necavit, quia Tom Riddle senior matrem Voldemortis gravidam reliquit et haec partu mortua est.
Frater matris sui erat Morfin Gaunt.
Notae [recensere]
- ↑ Harrius Potter et Philosophi Lapis, etc.
- ↑ Harrius Potter et Camera Secretorum
- ↑ Harrius Potter et Camera Secretorum, p.40
| Haec stipula ad personam ficticiam spectat. Amplifica, si potes! |