Hamas

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexillum, verbis Shahadah inscriptum, quo Hamas saepe utitur.

Hamas (Arabice حركة حماس ḥarakatu Ḥamās "commotio fervoris") est factio politica Palaestinensis. Cuius nomen in brevius redigit appellationem pleniorem Commotio rebellionis Islamicae (Arabice حركة المقاومة الاسلامية ḥarakatu l-muqāwamati l-ʾislamīyya).

Anno 1987 condita ab Ahmed Yassin, sodali Fratrum musulmanorum, mense Ianuario 2006 maiorem partem suffragiorum sibi conciliavit, ubi Palaestinenses novum senatum elegerunt, et factioni adversariae Fatah acerbam inopinamque intulit cladem. Cum ambae partes diu de potestate certavissent, sectatoribus Hamas autem non contigisset, ut suum imperium diversis copiis atque magistratibus imponerent, denique anno 2007 in Gazam se recessit totamque terram illam in suam dicionem redegit.

Ut Palaestinam ab occupatione Israelitarum liberet, Hamas ne facta tromocratica quidem recusanda arbitratur, et ob eam causam ab Israel, Civitatibus Foederatis Americae, Unione Europaea, aliisque in numero societatum tromocraticarum habetur.


stipula Haec stipula ad politiam spectat. Amplifica, si potes!