Alexandreis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Alexandreis (discretiva)

Alexandreis, sive Gesta Alexandri Magni est carmen epicum Latine scriptum a Gualtero de Castellione saeculo 12 p. C. n., in decem libros divisum, Guillelmo archiepiscopo Remensi dicatum. Auctor usus est scriptoribus Latinis classicis et mediaevalibus de Alexandro Magno, quorum praecipui sunt Quintus Curtius Rufus, Iustinus, Iulius Valerius, Iosephus, Isidorus Hispalensis. Id carmen legerunt imitaveruntque poetae Matthaeus Vindocinensis, Aegidius Parisiensis, Guillelmus Brito, Alanus ab Insulis, Henricus Septimellensis et oratione soluta scriptor Rigordus.[1] Etiam hodie versus unus interdum citatur:

Incidis in Scyllam cupiens vitare Charybdim (Alexandreis 5.301).

Continentur[recensere | fontem recensere]

  1. Monita Aristotelis Alexandro discipulo suo; destructio Thebarum; descriptio Asiae; Alexandri iter ad Ilium; narratio somnii Alexandri
  2. Alexander solvit nodum Gordianum; morbus Alexandri; exercitus Persarum; scutum regis Darii
  3. Pugna ad Issum; Tyrus Aegyptusque capti; Alexandri iter ad oracula Ammonis; mors reginae Persarum Alexandri captiva; ecphrasis sarcophagi reginae
  4. Alexandri somnium de dea Victoria
  5. Pugna apud Arbelam; Alexander victor Babylonem intrat
  6. Susa et Persepolis captae; Darii dubia
  7. Darius fugit et a Besso interfectus est; ecphrasis sepulchri Darii
  8. Bella contra Hyrcanos et Scythas; conventus Thalestris Amazonum reginae cum Alexandro; causa Philotae
  9. Iter exercitus ad Indiam; rex Porus ab Alexandro devictus; descriptio Indiae; lassitudo militum
  10. Iter in Infernum; Coniuratio; deditio mundi; mors Alexandri

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De Rigordo Gualteri imitatore vide M. L. Colker, "Walter of Châtillon, Rigord of Saint-Denis and an alleged Quotation from Juvenal" in Classical Folio vol. 24 (1970) pp. 89-95; John W. Baldwin, The Government of Philip Augustus: foundations of French royal power in the Middle Ages (Berkeley: University of California Press, 1986. ISBN 0520073916) p. 572 nota 33 (Paginae selectae apud Google Books)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • M. L. Colker, ed., Galteri de Castellione Alexandreis. Patavii, 1978
  • F. J. E. Raby, A History of Secular Latin Poetry in the Middle Ages (Oxford: Clarendon Press, 1934. ISBN 0-19-814325-7) vol. 2 pp. 72-80.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]