Gualterus de Constantiis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gualterus de Constantiis[1] (mortuus die 16 Decembris 1207), e Cornubia oriundus, fuit episcopus Lincolnensis annis 1183-1184, inde archiepiscopus Rothomagensis usque ad mortem, et iusticiarius regni Angliae. Ille fuit cui Ioannes de Hauvilla carmen suum Architrenius anno 1184 dicavit. Fuit fautor tertiae expeditionis sacrae et minister regis Ricardi I.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Galterus de Constantia": Helinandus, Chronica lib. 49 anno 1183

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • François Pommeraye, Histoire des archevesques de Rouen (Rothomagi: Maurry, 1667) pp. 373-439
  • Jules Thieury, Armorial des archevêques de Rouen (Rothomagi: Lecointe Frères, 1864) p. 53
  • Ralph V. Turner, "Coutances, Walter de (d. 1207)" in Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!