Gruyère

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Gruyère (circulus)

Caseus Gruyère Helveticus

Gruyère est caseus durus luridusque e lacte boum crudo factus, ex urbe Gruyères circuloque Gruyère Helveticis nominatus, et in pagis Fribourg, Vaud, Neuchâtel, Iura, et Berna confectus. Tales casei formam cylindri habent, diametro inter 55 et 65 cm, largitudine inter 9,5 et 12 cm, pondere vel 35 kg.

Casei modi similis et eiusdem nominis etiam alibi fiunt: sub nomine Gruyère in partibus orientalibus Franciae; olim sub nomine Gruviera in Italia; hodie sub nomine Grabiera (Γραβιέρα) in Graecia. Caseus Francicus hodie Comté nominatus olim sub appellatione Gruyère de Comté notus est; casei Francici Abondance et Beaufort fere eodem modo fiunt et in "familia Gruyère" rite includuntur.

Appellationes Verificatae[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]