Abondance

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Casei duo Abondance, vel eis similes, in nundinis venundati (disci magni ad dextram partem imaginis, subter iacentes)

Abondance est nomen varietatis casei bubuli Alpini in Sabaudia inventae. Oppidum, vallis, stirps bovinus et caseus nomina trahunt ex abbatia Sanctae Mariae Abundantiae quam in hac valle condiderunt monachi Augustiniani circa annum 1140. Iam saeculo XV casei "vaccarini" a monachis facti sunt.[1] Hodie caseus Abondance admodum durus et familiae Gruyère attributus formam disci vel cylindri habet, diametro inter 38 et 43 cm, largitudine vel 8 cm, pondere inter 7 et 12 kg.

Appellatio Originis Protecta[recensere | fontem recensere]

Caseus sub hoc nomine in civitatibus Europaeis venundatus debet in regione delimitata et in modis definitis fieri. Caseus Abondance ab anno 1990 appellationem in Francia verificatam portat et ab anno 2009 appellationem in Europa protectam monstrabit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Abondance spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]