Graviditas
Graviditas[1] seu Praegnatio[2] est fertilizatio auctusque unius vel plurium progenium, ut embryo vel fetus agnoti, in utero mulieris; quae nonnullas gestationes, ut gemini aut triplies, comprehendere potest. Partus circa triginta-octo hebdomata post conceptionem plerumque fit; in mulieribus quibus est menstrualis quattuor hebdomatum circulus, hic est circa quadraginta hebdomata post initium prioris menstruationis ordinariae. Graviditas humana est investigatissima? omnium graviditatum mammalium.
Femina praegnans apte gravida appellatur.[3] Similiter, nomen paritas, a medicis para contractum, pro numero priorum prosperorum partuum vivorum adhibetur. In medicina, mulier numquam praegnans nulligravida, mulier praegnans semel primigravida,[4] et mulier per graviditates insequentes multigravida vel multipara appellatur.[3][5][6] Ergo, per graviditatem alteram, mulier gravida 2, para 1, et post partum gravida 2, para 2 describitur. Ob graviditem in progressu, atque abortus, miscarriages,? et stillbirths,? aestimationes paritatis minus quam numerus graviditatis possunt. In partibus geminorum, triplicium, et plurium, numerus graviditatis et aestimationis solum semel augetur. Mulieres quae numquam graviditatem plus quam viginti hebdomata aetatis gestationis nulliparae appellantur.[7]
Nomen embryo in usu recepto ad progenies per prima octo hebdomata post conceptionem describendas, et nomen fetus ex eo tempore ad partum adhibetur.[8][9]
Index |
[recensere] Societas et cultura
In plurimis culturis, gravidis est proprius status socialis, et eae curam lenissimam accipiunt. In multis societatibus quae praeteritum tempus vehementius dicunt, graviditas nuptias sequi debet, vel mater et infans illegitimus expelli possunt.
Depictiones gravidarum arcana fertilitatis signa exhibere possunt. Venus Willendorfensis, parva statua quae auctas proprietates sexuales feminas (plerumque ventrem mammasque ingentes atque montem pubis prominentem) exhibet, indicium ritus fertilitatis in Europa palaeolithica visum est.
[recensere] Artes
Ob personam Matris Dei in Christianitate actam, artibus oculorum est diuturna graviditatum pictarum memoria. (Vide Visitationem Mariae angeli Gabrielis.) Graviditas, praecipue mulierum non nuptarum viro, est elementum magni momenti in litteris. Inter documenta notabilia sunt Tess of the d'Urbervilles Thomae Hardy et Faustus Ioannis Wolfgang Goethe.
[recensere] Notae
- ↑ sive Gravedo: hapax legomena sub hoc sensu apud Charlton T. Lewis, Carolus Short, A Latin dictionary (Oxonii, 1879) textus;
- ↑ Charlton T. Lewis, Carolus Short, A Latin dictionary (Oxonii, 1879) textus
- ↑ 3.0 3.1 "Definition of gravida" The Free Dictionary/Medical Dictionary Farlex, Inc. (Nexus die 2008-01-17 confirmatus).
- ↑ Formula:Cite-TMHP, p. 596.
- ↑ The American Heritage Medical Dictionary Copyright (definitio nulligravidae).
- ↑ Merriam-Webster's Medical Dictionary Definitio nulligravidae in Merriam-Webster's Medical Dictionary.
- ↑ "Nulliparous Definition" MedicineNet.com MedicineNet, Inc. (Nexus die 2008-01-17 confirmatus),
- ↑ "Embryo Definition" MedicineNet.com MedicineNet, Inc. (Nexus die 2008-01-17 confirmatus)
- ↑ "Fetus Definition" MedicineNet.com MedicineNet, Inc. (Nexus die 2008-01-17 confirmatus)
[recensere] Nexus externi
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Graviditatem spectant. |
- Merck Manual Home Health Handbook, de morbis et impedimentis quae graviditatem impedire possunt, apud situm merckmanuals.com
- "Pregnancy care planner," de praeconceptione, graviditate, labore, et ortu, apud situm nhs.uk
| Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes! |