Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas nondum censa

Menstrua

E Vicipaedia
(Redirectum de Menstruatio)
Salire ad: navigationem, quaerere
Mutationes in ovario per cursum.
     1 - Menstruum      2 - Folliculus maturescit      3 - Folliculus maturus      4 - Ovulatio      5 - Folliculus fit corpus luteum      6 - Corpus luteum se dissolvit
Cursus menstruus.

Menstrua[1] sive menses[2] sunt sanguinis profusiones ex fecundarum mulierum ac aliarum feminarum primatum utero singulis mensibus profluentes, cum endometrium cursu menstruo sine graviditate perfecto suo loco expellitur. Primi menses menarcha, ultimi autem menopausa dicuntur.

Singulis mensibus unum aut alterum ovarium ovum producit, atque in utero augetur endometrium, ut ovum recipiat. Si ovum non fecundatum erit, endometrium ex utero emittetur per plures dies (saepius inter duos et octo).[3] Totum cursum oestrogeno et progesterono hormontibus ordinatur.

De appellationibus[recensere | fontem recensere]

Apud antiquos menstruae purgationes menstrua aut menses appellabantur. In recentiore autem Latinitate aliae quoque appellationes in usum venerunt, sicut menstruum,[4][5][6] menstruatio,[4][5][7] fluxus menstrualis,[7] purgatio,[6] epimenium,[6] catamenium,[8] emmenon,[8] catharsis.[6]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Menstrua, -orum n/pl. Cels., Med. 6.6.38; Plin.,Nat. 20.154; 22.65.
  2. Menses, -ium m/pl.Plin.,Nat. 21.156; 22.83; et alibi.
  3. BWHBC, 211.
  4. 4.0 4.1 Castelli, B. & Bruno, J.P (1713). Lexicon medicum Graeco-Latinum. Leipzig: F. Thomas.
  5. 5.0 5.1 Kraus, L.A. (1844). Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon (Dritte Auflage). Göttingen: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
  6. 6.0 6.1 6.2 6.3 Kossmann, R. (1903). Allgemeine Gynaecologie. Berlin: Verlag von August Hirschwald.
  7. 7.0 7.1 Maxwell, T. (Ed.) (1890). Terminologia medica polyglotta. London: J. & A. Churchill /Paris: G. Mason /Philadelphia: P. Blakiston, Son & Co.
  8. 8.0 8.1 Kossmann, R. (1895). Zur Pathologie unserer Kunstausdrücke. Monatsschrift für Geburtshülfe und Gynaekologie, 1(6), 578-588.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Boston Women's Health Book Collective. 1984. The New Our Bodies, Ourselves. Novi Eboraci: Simon & Schuster.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]