Godfridus Kneller

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Godfridus Kneller, Eques Isaacum Newtonum pinxit

Godfridus Kneller, Eques (Anglice: Sir Godfrey Kneller, Germanice: Gottfried Kneller), die 8 Augusti 1646 Lubecae natus, 19 Octobris 1723 Londinii mortuus, fuit pictor in curia nonnullorum Britanniae monarchorum.

Discipulus Ferdinandi Bol et Rembrandi, Kneller factus est saeculis 17–18 imaginum pictarum (h.e. simulacrorum) pictor maximi momenti Angliae, decem monarchos Europaeos regnantes pingens. Anno 1680 factus est Pictor Principalis Regalis a Carolo II, et postea eques a Gulielmo III. 38 imagines virorum publicorum, litteratorum, etc. A Georgio I barunculus creatus, doctor quoque erat Academiae suae nomine Kneller Academy of Painting and Drawing annis 1711–1716.

Nexus Externi[recensere | fontem recensere]