Glaphyra (Archelai mater)
E Vicipaedia
Glaphyra fuit femina pulcherrima saeculo 1 a.C.n., incola Comanae Ponticae, quae fuerat aut uxor aut paelex Archelai in ea urbe pontificis et reguli. Anno fere 41 a.C.n. Glaphyra fuit amasia M. Antonii (qui iam diu amicus erat familiae Archelaorum):[1] epigramma Octaviano adscriptum, incipit "Quod futuit Glaphyran Antonius", tempore Belli Perusini ut videtur compositum est. Ob amore aut amicitia Antonius filium Archelaum, quem Glaphyra Archelao pontifici pepererat,[2] ad dignitatem regis Cappadociae surrexit;[3] qui id regnum usque ad annum 17 tenuit.
Notae [recensere]
- ↑ Plutarchus, "Vita Marci Antonii" 3
- ↑ Strabo, Geographica 17.1.11 [796]
- ↑ Appianus, Bella Civilia 5.7
Bibliographia [recensere]
- Kenneth Scott, "The Political Propaganda of 44-30 B.C." in Memoirs of the American Academy in Rome vol. 11 (1933) pp. 7-49