Comana Pontica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Comana Pontica fuit urbs antiqua luxuria nota. Regum Ponticorum temporibus vetusta Matris Magnae delubra exstabant, cui sacerdotes habebantur, rege excepto, maiores quam omnes. Hi ampla latifundia possederunt, et plus quam sex milia servorum. Feriae bis anno frequentatae sunt, quibus temporibus multae mulieres corpora devugabant.? Qua de causa tot urbem celebraverunt ut Strabo scriberet Comanam esse quasi alterum Corinthum.[1]

Delubris aetate Christiana defunctis populus ex Comanis profectus est Tocat, quod locum vicinum muniri magis poterat.

Comana est sedes episcopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  1. Strabo, Geographica 12.3.32-6.


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!