Georgius Hermann

E Vicipaedia
Georgius Hermann, scriptor.

Georgius Hermann (natus Georg Hermann Borchardt Berolini die 7 Octobris 1871; mortuus Osvecimiae die 19 Novembris 1943) fuit scriptor et criticus Germanicus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Filius mercatoris Berolini scholas Askanisches Gymnasium et Friedrichswerdersches Gymasium frequentavit. Absolutorio scholastico recepto anno 1890 in moribus mercatoris institutus est, antequam tirocinium in focalibus vendendis fieret. Postquam Monaci stipendia meruit (de quibus pneumonia tempus detraxit), municipium Berolinense eum in statisticis laborare sivit. Annis inter 1896 et 1899 in universitate Berolinensi praelectiones in litteris et historia artis auscultans ipse criticus et scriptor factus est (Der Simplicissimus und seine Zeichner, 1900; Die deutsche Karikatur im 19. Jahrhundert, 1901; Wilhelm Busch, 1902; Max Liebermann, 1904).

Quamvis iam in schola opuscula pangere coepisset (adumbrationes legi possunt in periodico Jugend et Simplicissimus) et praeter mythistoriam Spielkinder (1896) tres tomos orationis prosa solutae edidisset, fama serius cum mora venit. Fabula romanensis Jettchen Gebert (1906; anno 1908 autem opus continuato volumine Henriette Jacoby unitum est ad titulum Jettchen Geberts Geschichte) statim gloriam apportavit. Tamquam auctor Berolini et interdum Neckargemünd vitam degebat. Iudaeus iam ante Primum bellum mundanum ludibria et minas criciti antisemitici Adolphi Bartels passus[1] anno 1933 patriam reliquit et Bataviam petivit. Mense autem Iunio 1943 Westerbork Drenthiae a Germanis arreptus mense Novembri in castra carceralia Auschwitz pulsus est, ubi interfectus est.

Ludovicus Borchardt frater fuit aegyptologus et archaeologus.

Gravitudo[recensere | fontem recensere]

Inter litterarum historicos maximi momenti est historia praetitulata Jettchen Geberts Geschichte ubi compassione magna sors puellae cuiusdam Iudaeae narratur. Quae inter mores familiae et amorem virorum duorum oscillatur et paulatim conteritur. Fabula dat imaginem, cui fidi potest, et de Iudaeis Berolinensisbus et de habitu civium tempore Biedermeier ante res novas anno 1848 venturas. Similiter pluribus mythistoriis sunt argumenta de vita burgensi Iudaica cum tenore autobiographico. Interdum opera quasi in cyclis dantur, e.g. vita burgensium doctorum Iudaicorum ex anno 1900 usque monarchiae finem (1918) et ad tempus inflationis monetalis (Eine Zeit stirbt, 1934). Praeterea classes sociales inferiores (Kubinke, 1910) et intimas (Rosenemil de contubernalibus; Amstelodami 1935) descripsit et res historiae Borussicae (Grenadier Wordelmann, 1930).

Eius fabulae Milesiae delectationi sunto, cum sale et sapientia; quarum qualitatem raro in litteris Theodiscis inveneris (si agitur de litteris oblectationis). Quoniam scripta lectores et captant et illuminant. Personae vel in politica cotidiana partes suas agunt et classem suam socialem active repraesentant. Compositio autem classica putetur, sermo in litteris adhibitus normam tenet nisi dialectu Berolinensi interrumpitur. Quod ad philosophiam spectat Hermann modum in perfusorium quaestiones maximi momenti (socialis) tangit et fati caeci dominationem mittit. Id mirum est, quoniam Hermann finem monarchiae desideravit (cf. November achtzehn, 1930) et se advocatum hominum bello, paupertate, extorsione percussorum fecit. Ante omnia autem patefecit antisemitismum cultum atque humanitatem in Germania deleturum esse (Der doppelte Spiegel, 1926).

Opera alia[recensere | fontem recensere]

Mythistoriae[recensere | fontem recensere]

  • Doktor Herzfeld, I: Die Nacht des Doktor Herzfeld, 1912, II: Schnee, 1921
  • Heinrich Schön jr. 1915
  • Einen Sommer lang, 1916
  • Der kleine Gast, 1925
  • Tränen um Modesta Zamboni, 1927
  • Träume der Ellen Stein, 1928
  • Das Buch Ruth, 1931
  • Ruths schwere Stunde, 1934
  • Der etruskische Spiegel, 1936
  • B. M., der unbekannte Fußgänger, 1936 (autobiographica)

Novellae[recensere | fontem recensere]

  • Modelle, 1897
  • Die Zukunftsfrohen, 1898
  • Aus dem letzten Hause, 1898
  • Sehnsucht, Ernste Plaudereien, 1909
  • Der Guckkasten, 1916
  • Kleine Erlebnisse, 1919

De arte et politica[recensere | fontem recensere]

  • Skizzen und Silhouetten. Gesammelte Kunstaufsätze., 1902
  • Aus guter alter Zeit, 1913
  • Das Biedermeier im Spiegel seiner Zeit. Eine Sammlung aus Briefen, Tagebüchern, Memoiren, Volksszenen und ähnlichen Dokumenten, 1913
  • Vom gesicherten und ungesicherten Leben, 1915
  • Randbemerkungen (1914–17), 1919
  • Spaziergang in Potsdam, 1926
  • Holland, Rembrandt, Amsterdam, 1926
  • Die Zeitlupe, 1928
  • Vorschläge eines Schriftstellers, 1929
  • Pro Berlin, 1931

Dramata[recensere | fontem recensere]

  • Der Wüstling, oder: Die Reise nach Breslau, 1911
  • Jettchen Gebert, 1913
  • Henrielle Jacoby, 1915
  • Mein Nachbar Ameise, 1917
  • Frau Antonie, 1925

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgium Hermann spectant.
Lexica biographica:  Treccani • Deutsche Biographie

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. hoc: Hermann verrät auch bei Darstellung deutscher Menschen und Verhältnisse jene unangenehme jüdische Überhebung, die sicher für die mit ihr Behafteten einmal sehr unangenehme Folgen haben wird.