Game of Thrones

E Vicipaedia

Vide etiam paginam fere homonymam: A Game of Thrones (liber)

Insigne seriei televisificae Game of Thrones

Game of Thrones (Ludus thronorum, h.e. 'ludus regnorum') est series pellicularum televisificarum phantasiae mediaevalis a canali Home Box Office ex anno 2011 divulgata. Fabula e serie librorum A Song of Ice and Fire Georgii R. R. Martin accommodatur. Series televisifica cinematographizata est in officina in urbe Belfasto, et locis aliis Hibernia Septentrionali, Melita, Croatia, Terra Glaciali, et Maroco.

Prima series[recensere | fontem recensere]

Eddard Stark, dominus Hibernalis, ab rege amicoque Roberto Baratheone imperatus est ut in Regis Litus capitalem adeat et "Manus Regis" fiat. Sed etiam Septem Regnorum bellum accedit propter Gentis Lannisteris insidias et cupiditatam. Jon Nix, Eddardis spurius filius, est tamen conscriptus in Noctis Vigiliis et in Vallum it, immanis glaciei murus quod ab hostilibus septemtrionis terris regnum hominum separat. Interiectu temporis, Daenerys et suus frater Viserys, Gentis Targaryenis superstites ultimi, quae ante Baratheonis regnum dominabat, recondendum anticum imperium suum in ultra marem terrae. “Ludus Soliorum” libro respondet.

Secunda series[recensere | fontem recensere]

Septem Regnorum bellum iam venit. Dum Tyrion Lannister Manus Regis est difficileque administrat Ferreum Solium, ab stulto iuvene rege Jeoffrey rectum, alteri homini solium vindicant: Robb Stark, qui vexilla septemptrionalis congregavit; Stannis Baratheon, cuius firmitas a nova religio obscurata est; Renly Baratheon ab Alto Horto auxiliatus; Balon Greyjoy cum magna classe; Daenerys Targaryen, exulata regina, mater draconium. Dum, ultra Vallum, Jon Nix et Noctis Vigiliis se parant ad cum obscuris oblitis creaturis confligendum. “Conflictus Regium” libro respondet.

Tertia series[recensere | fontem recensere]

Jon Nix est cum barbaris et Daenerys exercitum in Sinus Servorum quaeret. In Regis Litore, Casa Tyrell magnam potentiam recipet dum imminuire Casam Lannisterem temptat. Jaime Lannister et Brienne Tarthis ad meridiem incedunt. Brannis imagines verae factae sunt novis amicis gratia. Arya nanciscetur Thoron Myris sacerdotem et Sine Signis Sodalitium. Duo tertibus “Tempesta Spatharum” libri respondet.

Quarta series[recensere | fontem recensere]

Quarta series in 2014 anno divulgatura est. Id respondebit ultimae parti de “Tempesta Spatharum” et probabiliter parti “Symposium Coracium” libri.

Personae[recensere | fontem recensere]

Si plus cognoscere vis, vide etiam Personae fabularum Game of Thrones.

Actores actricesque[recensere | fontem recensere]

Pars actorum e Game of Thrones in Comic-Con versionis 2012 e sinistro lecta: Georgius Raimundus Ricardus Martin, Alfredus Allen, Rosa Leslie, Christophorus Harington, Michaela Fairley, persona incognita, et Aemilia Clarke. Imago anni 2012.
Maisie Williams, Sophia Turner, Alfredus Allen, Ricardus Madden, et Christophorus Harington in GRRM Easons Book signing anno 2009.
Primae personae
Actor Persona
Aemilia Clarke Daenerys Targaryen
Aidan Gillen Petyr Baelish
Alfredus Allen Theon Greyjoy
Carice van Houten Melisandre
Carolus Dance Tywin Lannister
Christophorus Harington Jon Snow
Conleth Hill Varys
Gulielmus Cunningham Davos Seaworth
Gwendoline Christie Brienne of Tarth
Henricus Lloyd Viserys Targaryen
Iacobus Cosmo Jeor Mormont
Iason Momoa Khal Drogo
Hieronymus Flynn Bronn
Ioannes Bean Eddard Stark
Ioannes Bradley-West Samwell Tarly
Ioannes Gleeson Joffrey Baratheon
Ioannes Glen Jorah Mormont
Isaac Hempstead-Wright Bran Stark
Lena Headey Cersei Lannister
Maisie Williams Arya Stark
Marcus Addy Robert Baratheon
Michaela Fairley Catelyn Stark
Natalia Dormer Margaery Tyrell
Nicolaus Coster-Waldau Jaime Lannister
Petrus Dinklage Tyrion Lannister
Ricardus Madden Robb Stark
Rory McCann Sandor Clegane
Rosa Leslie Ygritte
Sibel Kekilli Shae
Sophia Turner Sansa Stark
Stephanus Dillane Stannis Baratheon

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Game of Thrones spectant.
  • Situs officiales de Game of Thrones in America (Anglice) et in Britanniarum Regno (Anglice)
  • Game of Thrones Wiki, encyclopaedia de serie televisiva Game of Thrones
  • De 'Game of Thrones' in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)