Latinitas nondum censa

A Game of Thrones (liber)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina de libro explicat. Si de serie pellicularum legere vis, vide Game of Thrones.

A Game of Thrones (Latine fere Ludus soliorum) est liber primus seriei rerum phantasticarum A Song of Ice and Fire appellatae, ab auctore Georgio Raimundo Ricardo Martin scriptae. Liber primum anno 1996 editus est. Haec series accommodata est ad seriem televisualem, anno 2011 inceptam, quae fere idem nomen gerit atque liber iste, scilicet Game of Thrones.

De fabula[recensere | fontem recensere]

Agitur fabula duabus in continentibus fictis, quae sunt Westeros, continens occidentalis, clarior nomine Septem Regna, et Essos, continens orientalis.

Fabula sententia multarum personarum narratur. Personae complures praebentur gente, animo, habitu diversae. Exempli gratia dominus Eddard Stark, uxor eius Catelyn, filii eorum Robb et Bran, filiae Sansa et Arya in regno septemtrionali habitant; Tyrion nanus sanguine Lannister frater reginae est; Daenerys, una ex paucis relictis sanguine Targaryen, qui olim Septem Regna tenebat, in continente orientali delitescit.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!