Galfridus Sachs

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Galfridus Sachs

Galfridus David Sachs (Anglice: Jeffrey David Sachs), die 5 Decembris 1955 Detroiti in Michigania natus est, rerum oeconomicarum peritus Americanus in Civitatibus Foederatis Americae. Notus est opere suo quo regentibus consilium dabat in America Meridionali, Europa Orientali, Unione Sovietica, Asia, et Africa. Nunc est professor Instituti Terrae Dedicati ad Studiorum Universitatem Columbianam (vulgo: Earth Institute at the Columbia University).

Galfridus Sachs plus parsimoniae in rebus oeconomicis socialibusque ad difficultates oeconomicas solvendas Boliviae, Poloniae, et Russiae proposuit. Notus est etiam opera sua agens in compagi [1] vel organizatione vel syndicatu internationali in civitatibus pauperibus ad paupertatem minuendam, ad novas tabulas aeris alieni edendas et ad morbos praesertim SCDI medendos.

De vita et opera[recensere | fontem recensere]

Galfridus Sachs in Universitate Harvardiana studuit, et anno 1980 philosophiae doctor in oeconomia factus est. Ante mensem Iulium anni 2002, cum munus in Universitate Columbiana inivit, Sachs viginti annos fuerat professor investigatorque in Universitate Harvardiana. Ab anno 2002, Sachs est director Instituti Terrae Dedicati et professor Universitatis Columbiae. Est etiam director Instituti Millennii Ordinationis Consociationis Nationum. Olim fuit consultor Argentariae Mundanae, Ordinationis Mundanae Salutis, et Aerarii Monetarii Internationalis.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice organisation, body politic = compago, -inis: Thesaurus Anglicus Latinus "Smith-Hall"