Basilica Boni Iesu (Goa)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Basilica Boni Iesu Goae vetere sita.
Ecclesia interior versus altarem spectans
Reliquiae Sancti Francisci Xavierii.

Basilica Boni Iesu (Concanice Borea Jezuchi Bajilika, Lusitanice Basílica do Bom Jesus) est ecclesia Goae (India) sita, quae in indice UNESCO Mundi Hereditatis suscepta est.

In parte Goae vetere sita est, quae olim fuit caput territorii Indici a Portugallia imperio recti. Ut fere omnes a Iesuitis aedificatae ecclesiae nomini Iesu dedicata vulgo appellatione Lusitanica "Basílica do Bom Jesus" nota est, voce "Bom Jesus" Latine Iesum infantem significante.

Cum ibi reliquiae Sancti Francisci Xaverii asservatae sint, ecclesia prima Indiae ad honorem basilicae minoris evecta est. Inter pulcherrima artis Barocae exempla Indiae numeratur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Basilicam Boni Iesu Goanam spectant.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!
Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!