Latinitas bona

Franciscus Sammut

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Franciscus Sammut mense Decembris 2006

Franciscus Xaverius Sammut (natus Frans Sammut die 19 Novembris 1945; mortuus die 4 Maii 2011[1]) fuit historiarum commenticiarum rerumque verarum scriptor Melitensis.[2]

Vita[recensere | fontem recensere]

Monitio: Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.

Natus est Sammut in vico Zebbug, qui Melitae stat,[1] primo in huius vici ludo litterarum litteris studebat, deinde eisdem in Collegio Sancti Aloysii, denique arti docendi in Collegio ad Magistros Educandos Sancti Michaelis, postremo, toga virili sumpta, in Universitate Melitensi (B.A., S.Th. Dip., M.Ed.), ad extremum in Universitate Civitatis Perusii.?

Sammut, annis sexagensimis fere consumptis, Societate Renovatione Litterarum (Moviment Qawmien Letterarju) cum aliis condita, famam primo adeptus, dein Academiae Linguae Melitensis scribae officio praepositus, tandem anno 2010 sodalis Napoleonicae Gentium Societatis (Anglice: International Napoleonic Society) creatus est.[3]

Sammut, qui stipendium magister merebat, in otio ludi rector recessit, etsi ab 1996 ad 1998 Ministro Primo Rei Publicae Melitae de cultura suadebat. Ipse, Catharina Cachia sponsa ducta, duos liberos, Marcum et Ioannem Petrum genuit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Multa opera scripsit, inter quae sunt fabulae favorabilissimae? Il-Gaġġa (Cavea), de quo Marius Philippus Azzopardi pelliculam Gaġġa anno 1971 fecit[4]; Samuraj (Miles Iaponicus), quem palmam Rothmans[5] tulit[1]; Paceville, cui res publica litterarum numus honoris causa detulit[1]; et Il-Holma Maltija (Somnium Melitense), de quo non solum Norbert Ellul-Vincenti, litterarum existimator, ratus nil maioris esse inter litteras Melitenses[6] sed etiam Alfredus Sant, qui erat Minister Primus Rei Publicae Melitae et scriptor ipse, id censebat esse Francisci opus magnum.[7] Scriptor autem poetaque Britannica Marjorie Boulton id nominavit opus ingens.[8]

Sammut fabularum brevium anthologica quoque edidit: Labirint (Labyrinthus), Newbiet (Omnia Anni Tempora), et Hrejjef Zminijietna (Fabula Aetatis Nostri).

Inter eius opera de rebus veris erant Ir-Rivoluzzjoni Franciza: il-Grajja u t-Tifsira (Res Novae in Francia, Historia et Significatio), Bonaparti f'Malta (Napoleon in Insula Melita), qui in linguam Francam Bonaparte à Malte, redditus, 2008 editus est (Bonaparte à Malte), et On The Da Vinci Code (De Leonardi Da Vinci Latebra Scribendi), commentarius in linguis Anglica Melitensique de libro ab omnibus celebratissimo. Praeterea, Michaelis Antonii Vassalli Lexicon ab eo editus est. Vassalli enim (ob. 1829) habetur pater esse linguae Melitensis. Sammut cum anno 2006 Vassalli Aforismi e Proverbii Maltesi in linguam Melitensem reddidisset, hunc librum Ghajdun il-Ghaqal, Kliem il-Gherf u Qwiel Maltin edidit. Anno autem 2007, eius Il-Holma Maltija in linguam Esperanticam redditus (La Malta Revo), erat Melitae opus delegatum in linguae Esperanticae anthologicis classicis a Mondial Books Urbis Novi Eboraci editis. Anno 2008, Il-Gaġġa quinquiens editus est; anno autem 2009, Sammut de Petri Caxari carmine Xidew il-qada (Il-Cantilena quoque noto), veterrimo primoque linguae Melitensis scripto, interpretationem pernovam edidit.[9]

Sammut opera maximi momenti ad artes theatri agendas reddidit: Ioannis Racine Phèdre (Phaedra) (anno 1978) et Maximi Gorki The Lower Depths (Inferi). Ambo opera in Theatro Manoel a poeta Mario Azzopardi acta sunt.[10]

Memoria[recensere | fontem recensere]

Monitio: Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.

Reverendus Petrus Serracino Inglott, Universitatis Melitensis rector prior, philosophiae professor, et primus inter Melitenses doctos, dixit adeo fuisset Francisci ingenium ut quivisset, sicut scurra Voltairicus, personam historicam in quasi Saturnaliciam vim quandam formae ironice vividae mutare. Lectori certe iuvandos esse hos homines veteres qui solemnitate mera fere habeantur. Cum enim dubitent, labantur, tergiversenturque, nos, participes paene, ridere. Scribendi autem generis mutationem ab historiae narratione ad illam fictam fortasse esse laborem maximum cuique interpreti conflictandum.[11]

Clarissima quidem sunt Francisci Sammut verba ultima. "Eundum," nam inquit, "erat mulieri mihique Hierosolymam, sed consilia mutata esse videntur. Hierosolymam enim Caelestem (Anglice: to the Heavenly Jerusalem) nunc iturus sum."[12] Serracino Inglott, his auditis, locutus est se tunc animadvertisse lacrimas et risus nonnumquam inter se permutare.[11]

Fedra, 1978.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1968: Labirint u Stejjer Oħra
  • 1971: Il-Gaġġa
  • 1972: Logħba Bejn Erbgħa
  • 1975: Samuraj
  • 1977: Kristu fil-Poeżija Maltija 1913-1973
  • 1978: Fedra
  • 1979: Erwieh fil-Qiegha
  • 1979: Il-Qtil fi Sqaq il-Ħorr
  • 1980: Il-Proċess Vassalli
  • 1982: Il-Mixja tal-Ħaddiem lejn il-Ħelsien
  • 1989: Ir-Rivoluzzjoni Franċiża: il-Ġrajja u t-Tifsira
  • 1991: Paceville
  • 1992: Letteratura
  • 1994, 2012[13]: Il-Ħolma Maltija; 2007: La Malta Revo, New York
  • 1997: Bonaparti f’Malta; 2008: Bonaparteà Malte
  • 1998: Newbiet (Exempla: Giovanni Caselli)
  • 2000: Ħrejjef Żminijietna (Exempla: Giovanni Caselli)
  • 2001: Dun Ġorġ: Il-Bniedem tal-Poplu
  • 2001: Ġrajjet Ħaż-Żebbuġ
  • 2002: Lexicon
  • 2003: Għala Le għall-UE
  • 2004: Ħarsa mill-qrib lejn ħajjet San Filep u l-Kult tiegħu
  • 2006: On The Da Vinci Code/Dwar The Da Vinci Code
  • 2006: Għajdun il-Għaqal, Kliem il-Għerf u Qwiel Maltin
  • 2008: Alfred Sant: Il-Viżjoni għall-Bidla[14]
  • 2009: Interpretatio Xidew il-Qada Caxarum

Nexus Externi[recensere | fontem recensere]


Fontes[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 Attard, Elaine (05-05-2011). "Frans Sammut passes away" .
  2. Le Petit Futé, 9th Ed, 2009-2010, Paris, p. 70.
  3. http://www.napoleonicsociety.com/english/maltastory.htm.
  4. Aquilina, Sandra (12 March 2007). "Portrait of the artist", The Malta Independent. Retrieved 15 May 2011.
  5. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  6. Ellul Vincenti, Norbert (11 May 1994): "Vassalli's Maltese Dream", The Sunday Times (Malta), p. 20.
  7. Sant, Alfred (4 May 2001). "Frans Sammut: A Man of Courage", maltastar.com. Retrieved 15 May 2011.
  8. Maltese works in Esperanto, The Malta Independent, 2 September 2007. Retrieved 15 May 2001.
  9. New interpretation to oldest written document in Maltese, maltamediaonline.com. Retrieved 15 May 2011.
  10. Azzopardi, Mario: "In Memoriam: Frans tal-Gagga u Gerusalemm l-ohra" in In-Nazzjon 14 June 2011.
  11. 11.0 11.1 Serracino Inglott, Peter (15 May 2011). "Inheritance of icons", The Sunday Times (Malta). Retrieved 25 May 2011.
  12. Sammut, Mark (15 May 2011). "Frans Sammut", The Sunday Times (Malta). Retrieved 25 May 2011.
  13. http://franssammut.info/?page_id=34
  14. http://www.independent.com.mt/news.asp?newsitemid=65773