Faustina (imperatrix)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Faustina (quando nata, quando mortua sit, nescimus) imperatrix Romana saeculi quarti fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

De eius origine nihil novimus. Constantius II imperator eam initio annt 361 post mortem Eusebiae tertiam uxorem duxit[1]. Constantius autem die 3 Novembris 361 mortuus est, antequam Faustina ei filiam Constantiam peperit. Anno 365/366 Procopius usurpator Procopius Faustinam et Constantiam puellam incolis Constantinopolis demonstravit, ut appareat imperator legitimus[2]. Filia postea Gratiano Augusto nupsit et gentem Constantini I cum dynastia Valentiniani I consociavit[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ammianus Marcellinus, Res gestae, XXI 15,6
  2. Op.cit., XXVI 7,10
  3. Ammianus Marcellinus, op.cit., XXIX 6,7