Constantia (imperatrix)

E Vicipaedia

Flavia Maxima Faustina Constantia (nata anno 362, mortua 383) imperatrix Romana erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Constantia filia imperatoris Constantii II et Faustinae, eius uxoris tertiae, fuit. Connubium eorum initio anni 361 erat. Faustina gravida Constantius die 3 Novembris 361 mortuus est et filia Constantia post patris exitu nata est[1]. De Faustinae maiores nihil notum est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Anno 365/366 Procopius usurpator Procopius Faustinam et Constantiam puellam incolis Constantinopolis demonstravit, ut appareat imperator legitimus[2]. Anno 374 XII vel XIII annos nata Gratiano Augusto missa est, ut ei nuberet et gentem Constantini I cum dynastia Valentiniani I consociaret. In itinere apud Sirmium paene a Quadis, qui incursionem in Pannoniam faciebant, capta est[3]. Gratiano postea filium ignoti nominis peperit. Initio anni 383 mortua est et Constantinopolis in Ecclesia Apostolorum sepulta est[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ammianus Marcellinus, Res gestae, XXI 15,6
  2. Op.cit., XXVI 7,10
  3. Ammianus Marcellinus, op.cit., XXIX 6,7
  4. Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, Darmstadii 1999, p. 334