Fable

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Fable (Latine Fabula) est ludus computatralis sed etiam consolae lusoriae Xbox, a societate Lionhead Studios creatum et anno 2005 a Microsoft Games editum.

De fabula[recensere | fontem recensere]

Ludo est scaena Albion imaginarius orbis terrarum, ubi nationes hominum regnum inter se partiuntur. Puer quidam ignarus sui nobilis generis vivit cum parentibus in pago Oakvale. Dein autem, pago a praedonibus vastato ac patre interfecto, servatur puer a heroe Daedalo, qui eum secum ad Societatem Heroum deducit. Est enim Societas ista academia scientiae certandique artis, ubi pueri puellaeque delecti assidue student ut in annos heroës et heroides fiant, qui Albionis populo contra hostes nefandos beluasque inhumanas prodesse possint. Cum e academia exierit, puer noster qui iam heros factus est libere suum modum vivendi eligere potest, sed quamquam viam sequatur cotidie hostes crudeles nec non monstra ubique oppugnare debebit. Deinde tamen, longa post itinera proeliaque acria, paulatim inveniet vestigia praeteriti sui suaeque familiae. Certaminum acerrimum certe illud contra Iacobum Gladiarium (Anglice Jack of Blades), qui pridem tantum attulerat malorum puero eiusque propinquis.

Quomodo luditur[recensere | fontem recensere]

Agit lusor partem pueri qui heros futurus est, eum libere regendo lata potestate. Etiamsi nequit lusor mutare cursum eventorum graviorum historiae, potest tamen dirigere herois actiones atque eius modum vivendi, id est statuere si bonum malumve persequatur, utra iusta fortitudine an illegitima vi ad famam praemiaque obtinuenda utatur. Etiam habitus corporis crescentis ab animo afficitur: si heros saepe scelera facit atque cives innocuos opprimit, cutis cinerea, oculi flammantes fient, cornua qualia daemones habent in capite consurgent; si autem ille assidue benevolus est atque ad cives defendendos hostes beluasque iuste oppugnat, tempore quodam transcurso aurea corona lucis eum circumdabit, capilli flavi et oculi caerulei fient. Sic heros secundum viam habendi quam delegit amorem aut terrorem populi suscitabit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]