Erise

E Vicipaedia
Erise Africanum de capsico.

Erise[1] (Arabice هريسة harīsa) est genus pulmenti mediorientalis quod elisum vel tritum paratur. Sunt saltem duo cibi quae hoc nomine designantur, quorum alterum e frumento, alterum e capsico fit; est etiam erise de carne bubula.

De nomine[recensere | fontem recensere]

Erise Armeniacum de frumento.

Vox Arabica quae est هَريْسَة harīsah significat elisam (هرس haras 'elidere'; cf. vocem Hebraicam הרס haras 'destruere').

Variae orthographiae in operibus Latinis reperiuntur:

Erise de frumento[recensere | fontem recensere]

Erise von Reiß: praeceptum Theodisce scriptum. Iamboninus Cremonensis, Liber de ferculis et condimentis (MS Monacensis Cgm 415 ff. 5v-6r)

Erise de frumento Iamboninus describit, et usque ad hunc diem parant Armeni et Suri. Est quoddam genus pultis quod ex alicis, tritico eliso vel quodam frumento, et carne adiposa, saepissime agnina gallinaceave fit

Erise de capsico[recensere | fontem recensere]

Erise de capsico originem ab Africa Septentrionali (Tunisia, Libya, Algeria, Maroco, etc.) ducit, sed nunc per orbem in usu est. Est condimentum vel embamma, nempe ius pungens capsicatum, quod fit ex tritura capsicorum variorum (saepe Baklouti et serranorum inter alias) aromatumque et herbarum, exempli gratia allio, coriandri semine, croco, careo, et oleo.

Erise de bubula[recensere | fontem recensere]

Auctor Thesauri beneficiorum mensaeque varietatum, saeculo XIII vel XIV scribens, erise de carne bubula descripsit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Iambonini Liber de ferculis, 21 et seq. Vide plura sub rubrica "de nomine" et imaginem nostram

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Praecepta

Nexus interni