Latinitas bona

Tacuinum sanitatis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Illuminatio e Tacuino sanitatis Casanatensi.

Tacuinum (vel Taccuinum) sanitatis (a nomine Arabico تقويم الصحة taqwīm aṣ‑ṣiḥḥa, i.e. 'tabularium sanitatis') est titulum Latinum operis medici Arabici 12o saeculo ab Elbochasim de Baldach compositi. Qui liber 13o saeculo Panormi aut Neapoli Manfredo Siciliae rege (1258–1266) suadente Latine versus postea 14o et 15o saeculo textu magnopere redacto illuminationibus auctus magna fruebatur fama.

Manuscripta illuminata adhuc exstantia[recensere | fontem recensere]

  • Tacuinum sanitatis Leodicense, ca. 1380, Bibliotheca Universitatis Leodicensis (Leodici), MS. 1041.
  • Tacuinum sanitatis Vindobonense, Lombardia ca. 1385-1390, Bibliotheca Nationalis Austriaca (Vindobonae), MS. series nova 2644.
  • Theatrum sanitatis vel Tacuinum sanitatis Casanatense, Lombardia ca. 1390, Bibliotheca Casanatensis (Romae), MS. 4182.
  • Tacuinum sanitatis Parisinum, Lombardia ca. 1395-1400, Bibliotheca Nationalis Francica (Lutetiae), MS. nouv. acqu. Lat. 1673.
  • Tacuinum sanitatis Rothomagense, ca. 1450, Bibliotheca Municipalis Rothomagensis (Rothomagi), MS. Leber 1088, MS. 3054.
  • Tacuinum sanitatis Parisinum alterum, ca. 1450, Bibliotheca Nationalis Francica (Lutetiae), MS. lat. 9333.
  • Tacuinum sanitatis Vindobonense alterum, ca. 1490, Bibliotheca Nationalis Austriaca (Vindobonae), MS. 2396.
  • Tacuinum sanitatis Granatense, ca. 1400-1450, Bibliotheca Universitatis Granatensis (Granatae), MS. C-67.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tacuinum sanitatis spectant.