Ephraem Basilius Krevey

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ephraem Basilius Krevey, O.S.B.M. (Lusitanice: Efraím Basílio Krevey, OSBM; Ucrainice: Єфрем Василь Кривий, ЧСВВ; natus in Saltinho, Brasilia, die 12 Decembris 1928 - Curitibae obiit die 3 Aprilis 2012) erat episcopus eparchialis eparchiae Curitibensis S.ti Ioannis Baptistae Ucrainorum (1978-2006).

Vita[recensere | fontem recensere]

Basilius Krevey natus est in Saltinho prope Ivai in Parana Brasiliae die 12 Decembris 1928. Annibus 1940-1942 in seminario minore S.ti Iosephi Patrum Basilianorum Prudentopoli studebat. Anno 1943 is Ordinem Basilianum Sancti Iosaphat ingressus est, Ephraemi nomen religiosum assumens. Novitiato expleto, annibus 19451948 Iracemae philosophiae studebat, theologiae autem in Pontificia Universitate Gregoriana Romae.

Sollemnem professionem votorum perpetuorum in Ordine Basiliano emissit die 1 Ianuarii 1950 Romae.

Die 12 Novembris 1951 Romae in ecclesia Sanctorum Sergii et Bacchi Ephraem Krevey ordinationem presbyteralem accepit ab Ioanne Bučko, visitatore apostolico fidelium Ucrainorum in Europa Occidentali residentium.

Die 29 Novembris 1971 Paulus Papa VI eum nominavit episcopum titularem Caffensem et coadiutorem eparchiae Curitibensis S.ti Ioannis Baptistae Ucrainorum cum iure succesionis. Consecratus est in basilica Sancti Petri Romae die 13 Februarii 1972 a Paulo Papa VI.

Episcopo Iosepho Martenets, O.S.B.M., die 10 Martii 1978 officio suo episcopi Curitibensis renuntiato, episcopus-coadiutor Ephraem Krevey officium episcopi eparchialis ipso iure successit.

Die 13 Decembris 2006 Ephraem Krevey officio suo aetatis causa renuntiavit.

Obiit die 3 Aprilis 2012 Curitibae.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]