Ordo Basilianus Sancti Iosaphat

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Ordinis Basiliani S.Iosaphat

Ordo Basilianus Sancti Iosaphat, vel simpliciter Patres Basiliani, est ordo religiosus in metropolia Kioviensi (nunc Ecclesia Graeco-Catholica Ucrainae) conditus, sed hodie praesens etiam in aliis Ecclesiis catholicis orientalibus sui iuris ritus byzantini. Sigla Ordinis est O.S.B.M. (vetus nomen Ordinis erat Ordo Sancti Basili Magni, nomen autem officiale, a Sede Apostolica confirmatum, est Ordo Basilianus Sancti Iosaphat).

Lineamenta historiae Ordinis[recensere | fontem recensere]

Metropolita Iosephus Velamin Rutskyj, reorganisator Basilianorum in metropolia Kioviensi

Post baptismum Rus' Kioviensis anno 988 multa monasteria in terris eius condita erant. Communitates monachorum in Rus' regulam monasticam Sancti Basilii Magni sequebantur.

Post Unionem metropoliae Kioviensis cum Sede Apostolica Romana annibus 1595-1596 peractam tertius metropolita Kioviensis in plena communione cum Pontifice Romano Iosephus Velamin Rutskyj anno 1617 ex antiquis monasteriis basilianis in propriis eparchiis existentibus novam sic dictam Congregationem Sanctissimae Trinitatis Ordinis Sancti Basilii Magni (postea Lithuanam dictam) in primo capitulo generali Novogrodovicensi erexit, ad instar ordinum religiosorum occidentalium, et eius confirmationem imprimis a Sacra Congregatione de Propaganda Fide die 4 Octobris 1624 et postea ab Urbano PP. VIII die 20 Augusti 1631 obtinuit. Cooperator metropolitae Rutskyj in opere reorganizationis Basilianorum in metropolia Kioviensi fuit Iosaphat Kuncevič, archiepiscopus Polotskiensis, postea canonizatus ut martyr pro Ecclesiae christianae unione.

Monasterium S.Onuphrii, sedes provincialis Provinciae Basilianorum Sanctissimi Salvatoris in Ucraina

Reorganizatio illa Basilianorum in eo praecipue consistebat, quod regimen monasteriorum sub uno Superiore Generali, dicto Protoarchimandrita, centralizatum est. Postea huic Congregatione alia antiqua monasteria ex aliis eparchiis successive incorporabantur, ita ut ad finem saeculi XVIII quasi omnia monasteria metropoliae Kioviensis in Ordine Basiliano incorporata sint. Saeculo XVIII Ordo Basilianus imprimis in duas (ab anno 1743) et postea in quattuor (ab anno 1780) provincias divisus est.

Saeculum XIX periodus occasus florescentiae Ordinis Basiliani erat: suppressionis de causa Unionis in imperio Russo et reformae imperatoris Iosephi II (iosephinismus) in imperio Austriaco pauca monasteria basiliana restabant usque ad reformam Ordinis anno 1882 peractam in Dobromyl.

Hodie Ordo Basilianus Sancti Iosaphat in decem provincias divisus est. Provinciae Ordinis sunt in Ucraina (Provincia Sanctissimi Salvatoris et Provincia Sancti Nicolai), in Brasilia (Provincia Sancti Ioseph), in Argentina (Provincia Immaculatae Conceptionis Beatae Virginis Mariae), in Foederatis Americae Septemtrionalis Civitatibus (Provincia Dormitionis Sanctae Dei Genitricis), in Canada (Provincia Sacratissimi Cordis Iesu), in Polonia (Provincia Patrocinii Sanctae Dei Genitricis), in Romania (Provincia Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli), in Slovachia (Provincia Sanctorum Cyrilli et Methodii), in Hungaria (Provincia Sancti Stephani).

Episcopi nunc viventes ex Ordine Basiliano Sancti Iosaphat assumpti (in ordine consecrationis episcopalis)[recensere | fontem recensere]

Basiliani praeclares defuncti[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]