Dipholis salicifolia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Dipholis salicifolia
Conservationis status
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinatus): Asteridae
Ordo: Ericales
Familia: Sapotaceae
Genus: Dipholis
Species: D. salicifolia
Binomen
Dipholis salicifolia
(L.) A.DC.

Dipholis salicifolia (Anglice willow bustic, white bully) est planta florens familiae Sapotacearum, in Florida, insulis Maris Caribici, et Media America endemica.[1] Ea species generis Sideroxylontis olim habita est, binomine Sideroxylone salicifolio. Suum epitheton specificum ex nominibus salice et folio deducitur.[2]

Ea est arbor parva (10–20 m alta), cortice levi, foliis in spiram dispositis, floribus parvis (1–4 mm) et cremeis, in fasciculis quinque ad duodecim dispositis. Fructus est parva baca (6–10 mm longa), quae semina unum, duo, vel tria continet, maturescens a viride ad fuscum rubrosum, et deinde maturus ad atrobrunneum.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Pedro Acevedo-Rodríguez, Flora of St. John, U.S. Virgin Islands (Novi Eboraci: The New York Botanical Garden, 1996), ISBN 0-89327-402-X. Memoirs of The New York Botanical Garden, 78.
  2. Simpson DP (1979). Cassell's Latin Dictionary (5 ed.). London: Cassell Ltd.. pp. 883. ISBN 0-304-52257-0.  


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!