Roman numeral 10000 CC DD.svg

Diogenes Cynicus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Diogenes Cynicus cum laterna accensa in dolio suo; depictus a Ioanne Leone Gérôme (1860)

Diogenes Sinopensis, dictus Cynicus (ca. 412 a.C.n.–ca. 323 a.C.n.), fuit philosophus Graecus, qui praedicabat se praestare regi Persarum vita fortunaque: "Mihi nihil deest, inquiebat, illi nihil satis umquam erit; ego eius voluptates non desidero, quibus numquam ille satiabatur; meas vero voluptates is nullo modo consequi poterit." Haec vere dicebat Diogenes. Nam rex Persarum, refertus non contentus omnibus donis fortunae, olim praemium ei proposuit qui invenisset novam voluptatem: qua ipsa non fuit contentus.

Idem Diogenes proiici se post mortem iussit inhumatum; tum amici: "Volucribusne et feris?"—Minime vero, inquit, sed bacillum propter me, quo eas abigam, ponitote.—Quomodo poteris, illi, non enim senties?—Quid igitur mihi ferarum laniatus oberit nihil sentienti?"

Diogenes Cynicus Myndum profectus, cum videret magnificas portas et urbem exiguam, Myndios monuit ut portas clauderent, ne urbs egrederetur. Erat magister Zenonis Citiei et etiam originem verbi "Cosmopolitanismus" decrevit.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!