Myndus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Myndi insula leporum Turcice Gümüslük appellata.

Myndus vel Myndos (Graece Μύνδος) fuit antiqua colonia Dorica ab incolis Troezenis condita in Caria, regione antiqua Asiae Minoris, (Turcia), prope Halicarnassum sita. Hodierni temporis vicus Turcicus nomine Gümüslük situm oppidi antiqui occupat.

Etiamsi oppidum temporibus antiquis numquam magni momenti fuit a scriptoribus antiquis Myndus moenia alta et portum facile navigatu habuisse dicitur (Pausanias ii. 30. § 8; Strabo xiv. p. 658; Arrianus, Anab. i. 20, ii. 5.) Et Plinius maior (v. 29) et Stephanus Byzantinus (s. v.) cuiusdam veteris oppidi Cariorum nomine Palaemyndus mentionem faciunt, quod prope Myndum iacuisse indicunt (Comp. Strab. xiii. p. 611).

Alexander Magnus cum oppugnationem Halicarnassi urbis iniret censuit Myndum occupandum esse antequam id facere coepere posset; conatus autem oppidum vi capere a Myndiis paucis eorum iacturis acceptis repulsus est. (Arrian, l. c.; comp. Hecat. Fragm. 229; Polyb. xvi. 15, 21; Scylax, p. 38; Ptol. v. 2. § 9; Liv. xxxvii. 15; Hierocl. p. 687.)