Dies Cinerum

E Vicipaedia
(Redirectum de Dies cinerum)
Salire ad: navigationem, quaerere
"Dies cinerum".Opus Caroli Spitzweg: finis Saturnaliorum

Dies Cinerum [1] sive Feria Quarta Cinerum[2] in religione Christiana in ecclesiis christianis occidentalibus exordium definit quadraginta dierum ieiuniorum, quae memoriae sint quadraginta dierum quibus Iesus in desertis cibo abstinebat. Tempus ieiuniorum quadraginta sex dies habet et usque ad Sabbatum Sanctum manet. Sex diebus dominicis autem hoc in temporis spatio cibo abstinendum non est.

Nomen autem a cineribus accepit, quae illa die secundum consuetudinem ecclesiae in forma crucis super frontem credentis positura sunt.

Carnelevarium est diebus ante diem cinerum primum diem ieiuniorum.

In ecclesia orientali tempus ieiuniorum iam die dominica incipit. Quare illa ecclesia diem cinerum non novit.

Die lunae post diem cinerum Basiliae solum mundi carnelevarium protestantium est ut dicunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Missale Romanum de festis mobilibus; etiam "dies cineris" et "dies cilicii" (vide Grotefend).
  2. christusrex.org

Nexus externi[recensere | fontem recensere]