Latinitas nondum censa

Democratiae Hispanicae abolendae conatus anno 1981

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Curia Curtium in Matrito
Leopoldus Calvo-Sotelo, qui praeses Hispaniae erat die conatus

Democratiae Hispanicae abolendae conatus anno 1981 fuit die 23 Februarii Matriti (Hispanice: Golpe de Estado del 23 de febrero aut simpliciter 23-F), cum membra custodium civilium (Guardia Civil), Antonio Tejero duce, in Curia Curtium vi intravit, democratiam abolendi causa. Conatus fuit hoc die, quod Adolphus Suárez praeses Hispaniae non erat ob abdicationem suam et Leopoldus Calvo-Sotelo eodem die proclamatus erat.

Franco defuncto anno 1975, democratia creata est in Hispania sub patronatu Regis Ioannis Caroli I, sed viri militares non concurrebant cum nova democratia. Iam anno 1977 militares rei publicae admonuerunt contra renovationem democraticam. 29 Ianuarii 1981 Adolphus Suárez abdicavit praesidentiam rei publicae, et mox Leopoldus Calvo-Sotelo nominatus est ad praesidentiam, sed solum die 23 Februarii electus est.

Eodem die, Antonius Tejero cum 200 custodibus civilibus intravit Curiam Curtium clamans ¡Quieto todo el mundo! ("omnes state!") et ¡Que se sienten, coño! ("sedete, coleus!"). Tunc, omnes sed vir singulus sederunt: is fuit Immanuel Gutiérrez Mellado, praeses vicarius et vir militaris, qui iratus ambulavit ad Tejero, et eum iussit armas deponere.

Per horas longas Tejero praehendebat membra Curtium. Eodem modo Iacobus Millans del Bosch autocurrus armatos duxit in Valentiam, et manu militare cepit urbem et Regionem Valentianam. Millans del Bosch et Tejero placitum regis ad causam militarem volebant, sed nocte 23 Februarii rex ipse adlocutionem nationi dedit per televisionem, quae conatum ad democratiam derogandam damnavit.

Duces militares iudicati sunt, et Tejero et Milans del Bosch in carcere per annos triginta damnati fuerunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]