Dagobertus I

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Dagobertus

Dagobertus I (natus circa annum 603, mortuus die 19 Ianuarii 639) erat rex Austrasiae Francorum ab anno 623 et rex totius Franciae ab anno 629 ad usque mortem.

Familia[recensere | fontem recensere]

Filius fuit Chlotharii II, qui ab 613 solus regnum Francorum rexit. Anno 623 pater nobilitate et Pippino maiore suadentibus eum rex Austrasiae, partem orientem regni fecit. Anno 629 patre mortuo rex totius Franciae factus est.

Rex Christianus[recensere | fontem recensere]

Dagobertus studiosissimus religionis Christianae fuit, basilicam Sancti Dionysii apud Lutetiam, caput regni aedificavit atque monasterio Sancti Dionysii agros ex fisco regio donavit[1]. Praeterea monachos Hiberniae adiuvabat, qui fidem propagarent. Praeterea Iudaicos ad baptisma coegit. Stipes maximas ecclesiis monasteriisque dedit atque viros piissimos episcopos abbatesque fecit. Monachi autem Sancti Dionysii invicem "laudem perennem" regis canere debebant.

Bella[recensere | fontem recensere]

Bellis felicibus Vascones et Aremoricam subegit, sed bella contra Thuringos et Sclavosque, qui Samone quodam duce mercatores Francos dirpuerant necaverantque, vincere non potuit. Neque foederibus cum Langobardis et Alamannis factis rex multum efficiebat: Cum Alamanni Chrodoberto duce et Langobardi sub rege Arioaldo Sclavos vincerent, Dagobertus I anno 630 in Bohemia cladem gravem accepit et ab expugnatione eius regionis destitit. Anno 631 iterum in Sclavos, hoc tempore contra Sorbos, qui Dervano duce in Thuringiam invaserant, bellum gessit neque eos vincere potuit, quamquam cum Saxonibus, qui Sclavos regno arcerent, foedus fecit[2].

Successores[recensere | fontem recensere]

Iam anno 633 Dagobertus nobilitate Francorum urgente, quae clades bellis ab rege coeptis vituperavit, filium Sigibertum III, qui tum tertium tantum annum agebat, regem Austrasiae fecit, ut ea pars regni melius praesidium contra Sclavos haberet. Et profecto consiliarii Sigiberti hac re profecerunt. Post mortem filius iunior Chlodovechus II Neustriam et Burgundiam accepit. Filiis Dagobertis regnantibus potestas Merovingorum paulatim ad maiores domus Carolingorum transiit.

Mors Dagoberti I

Sepulchrum[recensere | fontem recensere]

Dagobertus I primus rex Franciae in basilica Sancti Dionysii sepultus est.

Sepulchrum Dagoberti I in Basilica Sancti Dionysii

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Reges Franciae

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Patricius I. Geary, Die Merowinger, Europa vor Karl dem Großen (lat: Merovingi, Europa ante Carolum Magnum, p. 167
  2. Ioannes K. Schulze, om Reich der Franken zum Reich der Deutschen (lat.:Ab regno Francorum ad regnum Theodiscorum), Berolinum 1993, p. 57-58

Bibliographia[recensere | fontem recensere]