Neustria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Neustria.

Neustria pars occidentalis regni Francorum inter Ligerem et Scaldem flumina erat. Nomen terram novam vel occidentalem significat. Anno 511, post mortem Chlodovechi I regis Francorum, regnum inter filios divisum est atque Neustria una ex partibus facta est. Semper a rege ex familia Merovingorum administrata est. Saepe bella civilia cum aliis partibus ut Austrasia gerebantur, saepe autem utraque pars uno rege regebatur. Anno 751, cum Pippinus maior domus regni ultimum regem Merovingorum Childericum III deposuisset et ipse rex Francorum factus esset, ceteris partibus conciliata est.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]