Curtius Baro de Reibnitz
Curtius Arthurus Gustavus Ioannes Otho Baro de (Theod.: Kurt Artur Gustav Hans Otto Freiherr von) Reibnitz (natus 12 Novembris 1877 Kieliae, mortuus 26 Iunii 1937 Regiomontii) vir publicus Theodiscus et sodalis factionis SPD fuit.
Index |
Iuventus et munus [recensere]
Maiores eius nobiles e provincia Silesia fuerunt. Post scholam Berolini finitam et testimonium maturitatis adeptum Reibnitz Kiliae Lipsiae Berolini iurisprudentiae studebat et anno 1902 doctor philologiae atque 1912 doctor philologiae promotus est. Anno 1905 referendarius, anno 1907 assessor administrationis factus est. Annis 1909 - 1911 in administerio Borussiae commercii laboravit. Annis 1911 - 1913 in legatione Germaniae Vasingtoniae erat et annis 1914 - 1918 consiliarius (Theod. Landrat) circuli Falkenberg (Silesia) erat. Praeterea inter Bellum Orbis Terrarum I apud administrationem Germanicam Lituaniae Vilnii laboravit. Anno 1919 dirigens ministerialis in civitate Megalopoli-Strelicia nominatus est. Annis 1923 - 1928 et post annum 1931 Berolini argentarius vixit et scriptor.
Cursus honorum [recensere]
Anno 1918 Reibnitz ad factionem SPD accessit. Annis 1920 - 1927 legatus ad senatum terrae Megalopolis-Streliciae erat. Die 13 Octobris 1919 primo praeses ministrorum huius civitatis electus est et ad diem 2 Augusti 1923 mansit. 13 Martii 1928 iterum creatus Megalopolim-Streliciam ad 4 Decembris 1931 administravit. De vita publica sua etiam libros composuit[1].
Nexus externi [recensere]
- Biographia brevis in actis cancellariae Imperii (lingua Theodisca)
- Biographia in pagina SPD Megalopolis Pomeraniae Citerioris (lingua Theodisca)
- Opera de Reibnitz in Bibliographia Civitatis Megalopolis Pomerania Citerioris (lingua Theodisca)
Notae [recensere]
| Petrus Stubmann (DDP) |
Ioannes Krüger (SPD) | Curtius Baro de Reibnitz (SPD) | Carolus Schwabe (DNVP) | Haroldus Ludewig (nullius factionis) et Ericus Cordua (DNVP) | Curtius Baro de Reibnitz (SPD) | Henricus de Michael (DNVP) | Fridericus Stichtenoth (NSDAP) | |
|