Crisius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Crisius Triplex ad Kunszentmárton
Crisiorum partes

Crisius[1] (Dacoromanice: Criş, Hungarice: Körös, Theodisce: Kreisch) est trium partium fluvius Romaniae, qui regionem Transsilvaniam boreo-occidentem versus transcurrit et paulo post, quam fines Hungariae transgreditur, ad Csongradum in Tisiam influit.

Crisius Rapidus (Dacoromanice: Crişul Repede, Hungarice: Sebes-Körös) ultra Resculum in montibus Bihoriensibus, qui Dacoromanice Apuseni vocantur, oritur et celeri alveo primo inter aspera saxa, deinde per loca campestria fluens Varadinum decurrit. Admissis postea Albi et Nigri Crisii undis Crisius triplex (sive magnus, Hungarice: Hármas-Körös) vocatur, qui, antequam saeculo undevicesimo et vicesimo munimentis in alveum suum constrictus erat, in latas paludes se diffundebat, donec in Tisiam immergebatur.

Etiam Crisius Niger (Dacoromanice: Crişul Negru, Hungarice: Fekete-Körös) et Crisius Albus (Dacoromanice: Crişul Alb, Hungarice:Fehér-Körös) e Bihoriensibus montibus proficiscuntur. Crisius Niger montibus relictis Belenum transfluit. In territorio Hungarico aquis Crisii Albi commixtus Crisius duplex (Hungarice: Kettős-Körös) appellatur.

Area, ex qua aqua affluit, est circiter 27537 km², quorum 53% sunt in Romania in regione Transsilvania.

Longitudo fluminum nomine Crisiorum:

  • Crisius Rapidus: 209 km (58.6 km in Hungaria)
  • Crisius Niger: 168 km (20.5 km in Hungaria)
  • Crisius Albus: 235.7 km (9.8 km in Hungaria)
  • Crisius Duplex: 37.3 km (in Hungaria)
  • Crisius Triplex: 91.3 km (in Hungaria)

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. alia nomina Latina: Gerasus, Grisia, Krisios, Crys, Crysius, Crisyus, Chrysius; ad fontes cf. disputationem