Varadinum
Varadinum (Dacoromanice: Oradea;Hungarice: Nagyvárad; Theodisce: Großwardein) urbs in Romania est, in Biharensi comitatu Transsilvaniae. Urbs ipsa 206,527 incolas habet (secundum censum 2002); area metropolitana cuncta circa 220,000 habet. Varadinum inter urbes florentissimas Romaniae est.
Index |
Geographia [recensere]
Urbs prope finem Hungaricam est, ad Chrysium Rapidum flumen.
Historia [recensere]
Varadinum historiam inivit in 1113. Arx Varadinensis, cuius ruinae etiamnunc manent, primo in 1241 nominatus est propter reparationes rapidas et subsidiarios necesse ut impetum in urbem a Mogolibus et Tartaris praeveniant. Non ante saeculum 16 autem erat quod urbs in vero increscere incepit. In saeculo 18, Franciscus Antonius Hillebrandt architectus Vindobonensis urbem designavit secundum modum Barocum; a 1752 multa aedificia historica constructa sunt, sicut Ecclesia Cathedralis Rom.Cat.(baroc), Palatium Episcopi, et Muzeul Ţării Crişurilor (Museum Terrae Chrysii).
Oeconomia nationalis [recensere]
Varadinum perdiu inter urbes florentiores Romaniae erat, propter locatione prope finem Hungaricam quae portus ad Europam Occidentalem esse facit. Post 1989, Varadinum renovationem fiscalem expertum est, non nimis de industria technica sed magis de industria ministratoria, propter basim sua consumptorum.
Varadini ratio inopiae negotii 6.0% est, minus quam Romaniae cunctae sed maius quam Biharensis comitatus 2%. Varadinum moderne producit 63% Biharensis comitatus productionem industrialem, dum 34.5% populationis comitatus habet. Industriae praecipuae sunt supellex, textilia et vestis, calceamenta, et cibi.
In 2003, Lotus Mercatus in Varadino patuit, urbis primum forum mercatorium.
Ethnologia [recensere]
| annus | incolae | % Valachi | % Hungari |
|---|---|---|---|
| 1910 | 69,000 | 5.6% | 91.10% |
| 1920 | 72,000 | 5% | 92% |
| 1930 | 90,000 | 25% | 67% |
| 1966 | 122,634 | 46% | 52% |
| 1977 | 170,531 | 53% | 45% |
| 1992 | 222,741 | 64% | 34% |
| 2002 | 206,527 | 70.4% | 27.5% |
Secundum censum 2002, assunt:
- Valachi: 145,295 (70.4%)
- Hungari: 56,830 (27.5%)
- Zingari: 2,466 (1.2%)
- Germani: 566 (0.3%)
- Slovaci: 477 (0.2%)
- Iudaei: 172
- Ucraini: 76
- Bulgari: 25
- Russi: 25
- Servi: 17
- Bohemi: 9
- Turcae: 9
Quartarii [recensere]
Urbs comprehendit hos vicos, qui quartarii vocatur (Dacoromanice: cartiere):
- Centru Oradea (Medii Varadini)
- Vie (Vitis)
- Nufărul (Nymphaea)
- Rogerius
- Velenţa
- Cantemir
- Ioşia
Vehicula publica [recensere]
Systema vehiculorum publicorum ab OTL administratur. Compositum est 3 traminum, et nonnullorum laophororum. Urbs tres stationes ferriviae habet: mediam, occidentalem, et orientalem. Occidentalis “Vest” in vico Ioşia est, et media “Oradea” in media urbe, prope vicum Vie.
Homines clari [recensere]
- Edmundus Beothy
- Cardinalis dr.Laurentius Schlauch +1902 cardinalis rom.cat.episcopus- Magnovaradiensis
- Monsignore dr.Ladislaus Hosszú (*1913-+1983) ordinarius Magnovaradiensis, vicarius generalis.
- Monsignore dr.Johannes Ópalotai+1984 abbas titularis Magnovaradiensis.
- Monsignore dr.Stefanus Daszkál +2003 ordiarius ad nutum Santa Sedis, Protonotarius apostolis Magnovaradiensis.
Nexus externi [recensere]
- Pagina officialis Varadini (Romanice)
- Bihor Online (Nuntii Biharenses interretiales)