Cornus florida

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Cornus florida
Cornus florida autumno fructu ferenti floret.
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinatus): Asteridae
Ordo: Cornales
Familia: Cornaceae
Genus: Cornus
Subgenus: Benthamidia
Species: C. florida
Binomen
Cornus florida
L.

Cornus florida (Anglice: flowering dogwood), syn. Benthamidia florida ((L.) Spach), est species generis Corni, in America Septentrionali orientali endemica, a Cenomannica meridiana occidentem versus ad Ontarionem meridianam et Kansiam orientalem, et meridiem versus ad Floridam septentrionalem et Texiam occidentalem, et in Illinoesia, grege disiuncto in Mexico orientali, in Nova Legione et Vera Cruce.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Cornus florida est parva arbor decidua, ad 10 m alta, matura saepe latior quam altior, trunco ad 30 cm lato. Stat arbor decem annos nata circa 5 m alta. Folia sunt opposita, simplicia, ovalia,? apicibus acutis, 6–13 cm longa, 4–6 cm lata, margine ut videtur integra (re vera subtiliter dentata, sub microscopio); autumno porphyrea fiunt.

Flores sunt parvi et inconspicui, quattuor petalis flavovirentibus 4 mm longis. Circa viginti flores in inflorescentia densa, rotunda, umbelliforme, 1–2 cm lata gignuntur. Inflorescentia a quattuor conspicuis magnis "petalis" albis, roseis, vel rubris (re vera bracteis) cingitur, quaque bractea 3 cm longa et 2.5 cm lata, rotunda, et saepe incisurá distinctá in apice. Flores sunt bisexuales.

Fructus est fasciculus duarum ad decem druparum, quaque 10–15 mm longa et circa 8 mm lata, quae aestate adulta autumnoque ineunte maturescunt ad clarum rubrum, vel aliquando flavum roseo suffusum. Ei sunt gravis cibus permultarum specierum avium, quae semina tum distribuunt.

Sunt duae subspecies:

Inflorescentiae sunt quattuor petala flava in quoque flore.

C. florida late per Americam Septentrionalem mediam temperatam colitur. In orientali continentis parte, colitur tam septentrionale quam Torontum Ontarionis, et meridiem versus ad Floridam mediam.

Inflorescentia C. floridae quattuor bracteas clare monstrat.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]


Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cornus florida spectant.

Formula:Wikiversity-bc


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!