Corinna

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Corinna (Graece: Κόριννα, diminutivum a κόρα - "puella") fuit poetria Graeciae antiquae. Quando vixerit disputatur: Opiniones a quinto usque ad tertium saeculum a.C.n. variant.

Vita[recensere | fontem recensere]

Corinna Tanagra Boeotiae oriunda erat, ubi antiquitate Pausania teste (IX 22, 3) statua eius inveniebatur. Sunt, qui eam tertio saeculo vixisse putent, quia pauca carmina conservata cum lingua orthographiaque huius temporis congruant. Alii eam Pindari coaequalem fuisse credunt (saeculo quinto ineunte a.C.n.). Factum memoratu dignum a pluribus scriptoribus (Pausanias, Plutarchus, Aelianus) traditum inducunt certamen inter Corinnam Pindarumque fuisse.

Opera[recensere | fontem recensere]

Corinna numerosa carmina scripsit, quorum autem sola papyri fragmenta et verba ab aliis scriptoribus (Hephaestion, Apollonius Dyscolus) allata tradita sunt. Argumenta e mythologia Graeca sumpta effingebat, imprimis fabulas ad Boeotiam pertinentes (Septem contra Thebas, Oedipus, Heracles, Orion). Papyrus anno 1906 Hermupoli inventa versus continet, quibus certamen artificis inter montes Boeotiae Cithaeron et Heliconem celebratur. Stilus eius simplex, exemplis ornatus ac venustus est. Versus reliqui proprietates dialecti Boeoticae (sicut mutationem vocalis η in αι).

Receptio[recensere | fontem recensere]

Verisimiliter Hellenismo editio operum quinque librorum nomine Carmina (μέλη) facta est. Decima poetria Alexandriae canoni „novem poetarum lyricorum“ annumerata est. A poetis Romanis exemplum poeseos simul doctae ac simplicis habebatur (Propertius II 3, 21). Publius Ovidius Naso in eius honorem principalem Amorum personam Corinnam appellavit.

Praenomen „Corinna“ a poetria Graeca repetit.

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • Denys Lionel Page: Poetae Melici Graeci. Clarendon Press, Oxoniae 1975

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Andreas Bagordo: Korinna. In: Bernhard Zimmermann (Ed.): Handbuch der griechischen Literatur der Antike, Vol. 1: Die Literatur der archaischen und klassischen Zeit. C. H. Beck, Monaci 2011, ISBN 978-3-406-57673-7, p. 246–249
  • Derek Collins: Corinna and mythological innovation. In: Classical Quarterly 56, 2006, p. 19–32
  • Albrecht Dihle: Griechische Literaturgeschichte. 2. editio, Monaci 1991, ISBN 3-406-34887-4