Cordia africana
| Cordia africana | |
|---|---|
| Taxinomia | |
| Regnum: | Plantae |
| (inordinata): | Angiospermae |
| (inordinata): | Eudicotyledones |
| (inordinatus): | Asteridae |
| Ordo: | (inordinatus) |
| Familia: | Boraginaceae |
| Genus: | Cordia Lam. |
| Synonyma | |
|
Anglice: white manjack |
|
Cordia africana est species arborum florentium familiae Boraginacearum, in Africa endemica. Ea aliquando Cordia abyssinia appellatur—quod suadet plantam primum notam fuisse ex exemplaribus in Aethiopia crescentibus.[1]
Usus [recensere]
Lignum Cordiae africanae ad manu facienda tympana adhibetur; tympanum Akan nunc in Museo Britannico agnotum est Africanum quod ex ligno huius arboris manu factum fuit.[2] Planta aliquando Anglice appellatur Sudan teak, quod lignum pro armariis (Anglice: cabinets), supellectilibus qualitatis altae, sectilibus ligni laminis (veneers), et constructione generali adhibetur. Lignum adhiberi potest ad manu facienda alvearia, quae ipsá in arbore poni possunt, ubi nectar a floribus huius arboris generatum apibus proficit. Praeterea, arbor folia pro pabulo et fructus edules praebet.[1]
Notae [recensere]
- ↑ 1.0 1.1 "Cordia africana". AgroForestryTree Database.
- ↑ MacGregor, Neil. "Akan Drum". A History of the World in 100 Objects. BBC
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Cordiam africanam spectant. |
| Vide Cordia africana apud Vicispecies. |