Corcyra (urbs antiqua)

Coordinata: 39°36′25″N 19°55′6″E / 39.60694°N 19.91833°E / 39.60694; 19.91833
E Vicipaedia
Corcyra antiqua (Graecia boreo-occidentalis physicalis )
Corcyra antiqua

Corcyra
antiqua
Situs in Graecia

Vide etiam paginam discretivam: Corcyra (discretiva)

Corcyra (Graece: Κέρκυρα, Κόρκυρα) fuit urbs antiqua in insula Corcyra a colonis Corinthiis anno circiter 734 a.C.n. condita. Vestigia, ab insularibus Palaeopolis appellata, ab urbe hodierna Corcyra fere 2 chm. ad meridiem versus distant.

De origine Corcyrae traditio chronographica Graeca haec offert: insulam tempore antiquissimo Liburnos habitavisse;[1] Eretrios Graecorum primos ibi emporium posuisse;[2] Corinthios duce Archia, Syracusas condituros, Corcyrae morantes, insulam cepisse et in coloniam convertisse, praefecto Chersicrate qui Liburnos expulerit.[1] Quae res eodem fere anno, quo Syracusae conditae sunt, gesta censetur, videlicet 757 a.C.n. per marmor Parium, 733 per Eusebium.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Forum antiquae urbis Corcyrae
Medusa e pedimento occidentali templi Artemidos Corcyraeae, c. 590 a.C.n. sculpta (Museum Archaeologicum Corcyraeum)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad urbem antiquam Corcyram spectant.